Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

In nomine sanctae et individuae trinitatis. Otto divina auxiliante clementia rex. Noverit omnium fidelium nostrorum presentium scilicet futurorum industria, qualiter nos quasdam res proprietatis nostrae ad coenobium, quod est in loco Heroluesfeld vocato in honore beati Wigberchti confessoris Christi constructum, ubi venerabilis abba Hagano videlicet nomine preesse dinoscitur, in legitimum concambium concessimus, id est in orientali Francia de predio cuiusdam Fridirici quicquid in septentrionali parte fluvii Moynes possedisse videbatur in locis quae dicuntur Buohweride, Rizzestat, Caragoltesbah, Suarzaa, Stillaha; in occidentali verio Francia proprietatem quondam Eburharti comitis in Herlibah, Bommaresheim, Fiurbah, Suliburc, Buochon et Hurnafa; praeterea in partibus Thuringiae in villis quae nominantur Huochtricheshus, Anglenhus, Anglenrod, Dorehoug, Amalungesdorpf, Berchtlougarod, Stuchesvurt, quicquid ibidem quondam a Brunichone iure proprio possidebatur, cum omnibus appendiciis et adiacentiis suis legitimo, iure illuc pertinentibus. Econtra autem a praefato venerabili abbate pari modo in legitimum concambium recepimus villam quae vocatur Vurmeresleba cum aecclesia eiusdem villae et omni decimatione, quam idem venerandus abba et illi subiecti monachi in pago Hossegawe in septentrionali plaga rivuli qui dicitur Wildarbah antea habuisse cognoscebantur, excepta illa parte, quae a sancti Wigberchti et sepe fati abbatis familia solvitur. Statuimus etiam, ut coloni terrae, quam dedimus, nulli ad placitum nisi abbati subiciantur. Et ut haec nostrae commutationis auctoritas per succedentium temporum curricula firma stabilisque perduret, manu propria nostra subtus eam firmavimus et anuli nostri impressione sigillari praecepimus. Signum domni Ottonis invictissimi regis. Brun cancellarius advicem Fridurici archicappellani recognovi. Data VI. kal. apr. anno dominicae incarnationis DCCCCXLVII, inditione VI, regnante serenissimo rege Ottone anno XIII; actum Magidaburc; in domino feliciter amen.