Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

In nomine sanctae et individuae triinitatis. Heinricus dei donante clementia rex. Noverint omnes fideles nostri praesentes scilicet et qualiter nos cum Megingozo Heroluesfeldensis coenobii abbate quoddam fecimus concambium. Tradidit igitur nobis idem abba cum consensu fratrum inibi domino famulantum et manu advocati sui Erlolf nuncupati, quicquid in loco O. dicto ad ipsum monasterium hucusque pertinere videbatur, cum curtilibus aedificiis ecclesia mancipiis omnibusque appendiciis et adiacentiis suis. Econtra vero donavimus ad praefatum coenobium in pago Languiizza in comitatu Meginvuarthi quendam locum Husa vocatum cum curtilibus aedificiis mancipiis terris cultis et incultis agris pratis campis pascuis silvis aquis aquarumque decursibus molendinis viis et inviis exitibus et reditibus quaesitis et inquirendis omnibusque appenditiis et adiacentiis suis. Iussimus quoque hoc praeceptum inde conscribi firmiter praecipientes quatenus praefatus abba Megingoz suique successores talem inde habeant ulterius potestatem sicut et de aliis rebus, quae ab antiquis temporibus ad memoratum coenobium pertinere videbantur. Et ut hoc nostrae commutationis preceptum firmum stabileque permaneat, manu nostra firmavimus anulique nostri impressione insigniri iussismus. Signum domni Heinrici seremssimi regis. Poppo notarius advicem Hiltiperti archicappellani recognovi et. Data kal. iun. anno incarnationis domini DCCCCXXXII, indictione V, regnante piissimo rege Heinrico anno XIIII; actum Erpfersfurt; in dei nomine feliciter amen.