König Heinrich [I.] tauscht von Kloster Hersfeld Besitzungen im Friesenfeld gegen solche im Altgau und Westgau ein.
Datierung: 932 06 01
Ausstellungsort: Reot
In nomine sanctae et individuae trinitatis. Heinricus divina disponente clementia rex. Noverit omnium fidelium nostrorum praesentium scilicet et futurorum industria, qualiter nos cum Heroluesfeldensis, abbate cui nomen Megingoz quoddam concambium fecimus. Tradidit igitur nobis praefatus abba cum consensu fratrum u advocati sui Theotharii in pago Friesonoveld in comitatu, quicquid in locis Osterhusa, Asendorf, Wuntza, Hornpergi, Seorebininga Sitechenbahque vocatis eiusdem coenobii potestatis esse videbatur, cum curtilibus, ecclesia aliisque aedificiis omnibusque appenditiis et adiacentiis suis. Donavimus enim econtra ad illum coenobium in pagis Altgewe et Uestgewe nominatis in comitatibus Meginwarchi et Sigifridi loca Tennistat, Chirihbaringa, Wolvesbaringa, Paringi, Bisenwinida, Hursilagemundi, Asbah, Eckihartesleba, Asgari, Saltzaha, Durniloha et Germari nuncupata, cum curtilibus aecclesiis caeterisque aedificiis mancipiis terris cultis et incultis agris pratis campis pascuis aquis aquarumque decursibus molendinis viis et inviis exitibus et reditibus quaesitis et inquirendis et omnibus quae dici aut nominari possunt appenditiis. Iussimus quoque hoc praeceptum inde conscribi, per quod volumus firmiterque iubemus, quatenus memoratus Megingoz abba venerandus suique successores liberrimam inde ulterius habeant potestatem tenendi commutandi possidendi. Et ut haec nostrae commutationis auctoritas firma stabilisque permaneat, manu nostra subtus eam firmavimus insigniri praecepimus. Signum domni Heinrici serenissimi regis. Poppo notarius advicem Hiltiperti archicappellani recognovi et. Data kal. iun. anno incarnationis domini DCCCCXXXII, regnante piissimo rege Heinrico anno XIIII; actum in loco Reot dicto; in dei nomine feliciter amen.