Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

In nomine sancte et individue trinitatis. Heinricus dei donante clementia rex. Noverint omnes fideles nostri presentes scilicet et futuri, qualiter nos cum Megingozo Heroluesfeldensis coeniobii abbate quoddam fecimus concambium. Tradidit igitur nobis idem abba cum consensu fratrum inibi domino famulantum et manu advocatorum suorum Friderici et Christani, quicquid in Wihe et in Burgdorf ad ipsum monasterium hucusque pertinere videbatur, cum curtilibus edificiis ecclesiis mancipiis omnibusque appendiciis et adiacenciis suis. Econtra vero donavimus ad prefatum coenobium in pago Westergowe in comitatu Meginwarchi duo loca Barcvelda et Bretinga nominata cum curtilibus aedificiis mancipiis terris cul et incultis pratis agris campis pascuis silvis aquis aquarumque decursibus molendinis viis et inviis exitibus et reditibus quaesitis et inquirendis omnibusque appendiciis et adiacentiis suis. Insuper et eodem venerabili abbate rogante iussimus totam marcham illam ad matricem aecclesiam in Breitinga spectantem, sicut per fideles viros cum iurisiurandi affirmatione circumducta est, per singula loca nominatim litteris signiri et huic carte inscribi: cuius principium est ubi Sueinaha cadit in Vuisaraha et sic sursum per eiusdem fluminis alveum tendit ad orientales eius fontes ubi oritur atque inde perveniet in locum qui dicitur Gerwenestein, sicque pertendit in fluviolum Drusandam que nominatur candida et ex ea im aliam Drusandam quae dicitur nigra, inde in Aldaha et ex ea in directum ultra Vuisaraham et per ripam Rosaha sursum progreditur usque in Fisbach, deinde in Marcbach sicque pertenditur in thia Hugesbovchun et sic transit in Ruodelahesbrunnen et per montem qui dicitur Blesse in Arahenbach et per illam deorsum in Vuisaraha sursumque per illam usque ubi Sueinaha fluit in eam. Iussimus quoque hoc precepitum inde conscribi firmiter precipientes, quatenus proefatus abba Megingoz suique successores talem inde habeant ulterius potestatem sicut et de aliis rebus, que ab antiquis temporibus ad memoratum coenobium pertinere videbantur. Et ut hoc nostre commutationis preceptum firmum stabileque permaneat, manu nostra firmavimus anulique nostri inpressione insigniri iussimus. Signum domini Henrici serenissimi regis. Popo notarius advicem Hildiberti archicapellani recognovi. Data kal. iunii anno incarnationis dominice DCCCCXXXIII, indictione III, regnante piissimo Heinrico anno XII; actum Franconovurt; in dei nomine feliciter amen.