König Heinrich [I.] schenkt dem Kloster Hersfeld 11 Hörige.
Datierung: 931 06 09
Ausstellungsort: Salz
In nomine sanctae et individuae trinitatis. Heinricus divina gratia concedente rex. Divinae igitur auctoritatis innumerabilibus provocamur exemplis inutile rerum visibilium contemnere negocium et aeternae felicitatis perpetuas adamare substantias, quas erugo et tinea demoliri nequeunt nec fures effodere et furari. Idcirco noverint omnes fideles nostri tam praesto manentes etiam futuro tempore succedentes, qualiter nos rogatu Heinrici venerabilis comitis nostri et Purchardi abbatis praesertimque ob aeternae augmentum remunerationis quaedam mancipia nostrae potestatis ad monasterium Heroluesfeld in proprietatem donamus; et haec sunt nomina eorum, quae tribuimus: Alpwin, Ratpold, Otolf, Adalman, Otpurc, Liutker filius eius, Frumolt filius Adalwart filius eius, Winibern filius eius, Adalwiz filia eius, Albarat soror eius. Inde igitur hanc nostra auctoritatem conscribi iussimus per quod firmiter iubemus, quatenus eiusdem monasterii rectores ab hodierna die ac deinceps de ipsis mancipiis potestatem habeant quicquid libuerit faciendi. Et ut hoc verius credatur manu propria illud firmavimus anulique nostri impressione sigillari praecepimus. Signum domni Heinrici serenissimi regis. Poppo notarius advicem Hiltiberti archicappellani recognovi et. Data V. id. iun. anno dominicae incarnationis DCCCCXXXI indictione IIII, anno regni Heinrici serenissimi regis XIII; actum in Salze; in dei nomine feliciter amen.