Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

In nomine sanctae et individuae trinitatis. Heinricus divina favente clementia rex. Noverit omnium fidelium nostrorum praesentium scilicet et futurorum industria, quia fautore omnium Christo propitio regni gubernacula suscepimus, inprimis volumus deo donante omnium aecclesiarum iura infra regna nostra firmiter stabilire. Unde veniens vir venerabilis Burchart abbas de monasterio Heroluesfeld nuncupato, quod est constructum in honore sanctorum apostolorum Simonis scilicet Tathei sanctique Wicberti confessoris, cum inmunitatibus a gloriosissimo sibi Karolo imperatore suisque successoribus concessis expetivit clementiam regni nostri eandem sibi a nobis sibique subdtis monachis inmunitatem inconvulse concedi. Quod et complacuit nobis simulque omnium fidelium nostrorum consultui decrevimusque, sicuti illi predicti antecessores nostri salubriter concesserunt, pro aeterni regis amore animaeque nostrae remedio in perpetuum per omnia concessum permanere. Et ut haec auctoritas nostra firmior habeatur et per tempora melius conservetur, manu nostra subtus eam firmavimus et anulo nostro insigniri iussimus. Signum domni Heinrici serenissimi regis. Folcmar notarius advicem Hiltiberti archicappellani recognovi et. Data kal. dec. anno incarnationis domini DCCCCXXX, indict. III, anno autem regni piissimi regis Heinrici XII; actum in Walhusa; in Christi nomine feliciter amen.