Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

In nomine sanctae et individuae trinitatis. Heinricus divina favente clementia rex. Noverit omnium fidelium nostrorum praesentium scilicet et futurorum industria, quia fautore omnium Christo propitio regni gubernacua suscepimus, volumus inprimis deo donante omnium aeclesiarum iura infra regna nostra firmiter stabilire. Unde veniens vir venerabilis Thiothart abbas de monasterio Heroluesfeld nuncupato, quod est constructum in honore sanctorum apostolorum Simonis scilicet et Tathei sanctique Wicberti confessoris, cum inmunitatibus a glorioso sibi Karolo imperatore suisque successoribus concessis expetivit clementiam regni nostri eandem sibi a nobis sibique subditis monachis inmunitatem inconvulse concedi. Quod et complacuit nobis simulque omnium fidelium nostrorum consultui decrevimusque, sicuti illi predicti antecessores nostri salubriter concesserunt, pro aeterni regis amore animaeque nostrae remedio in perpetuum per omnia concessum permanere. Et ut haec auctoritas nostra firmior habeatur et per tempora melius conservetur, manu nostra subtus eam firmavimus et anulo nostro insigniri iussimus. Signum domni Heinrici serenissimi regis. Simon notarius advicem Herigeri archicappellani recognovi et. Data III kal. april. anno incarnationis domini DCCCCXXV indict. XIII, anno autem regni piissimi regis Heinrici VI; actum Wormacia; in Christi nomine feliciter amen.