Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

In nomine sanctae et individuae trinitatis. Choonradus divina favente clementia rex. Noverit omnium fidelium nostrorum praesentium scilicet futurorum industria, qualiter fratres coenobii sancti Wicberdi cum assiduis praecibus patrocinium inierunt Ottonis venerandi ducis, cui temporibus domni Hludowici regis subdidi fuerunt, nec non et Hathonis sublimi archiepiscopi atque nostrum, tunc tempore ducis, supplementum quaesierunt, ut nostris interventibus apud regem immunitas eis regalis concederetur, quatenus post obitum praefati ducis abbatem eligendi inter se et causas ad monasterium rite pertinentes regendi potestatem habeant, quod libenti animo, quia animae nostrae profectum inde crescere non dubitamus, a rege impetravimus. Nunc autem, quia fautore omnium Christo propitio regni gubernacula suscepimus, admoniti sumus, cum immunitate concessa ipsis iam dictis fratribus id ipsum nostri imperii auctoritate firmamus et pro amore aeterni regis sanctorumque eius atque aucmento regni nostri hoc eis pleniter et inconvulse concedente hanc nostri precepti inde auctoritatem conscribi precepimus et manu propria nostra eam firmavimus atque anuli nostri impressione assignari iussimus. Signum domni Chuonradi piissimi regis. Salomon cancellarius advicem Piligrimi archicapellani recognovi et. Data XII kal. mar. anno incarnationis domini DCCCCXIII, indictione I, anno vero regni domni Chuonradi serenissimi regis II; actumChassalla; feliciter in dei nomine amen.