König Ludwig [das Kind] verleiht dem Kloster Hersfeld freies Abtswahlrecht nach Tod oder Resignation des Abtes Otto und verbietet jegliche Besitzschmälerung.
Datierung: 908 10 05
Ausstellungsort: Tribur
In nomine sanctae et individuae trinitatis. Hludowicus divina favente clementia rex. Oportet etiam, ut omnium fidelium nostrorum petitiones iuste auribus nostris inmissas ad effectum perducamus, praesertim tamen eas, quae pro dei amore et servitio suggeruntur. Unde notum fieri cupimus omnibus sanctae dei ecclesiae fidelibus presentibus scilicet et futuris, quia Otto, vir venerabilis et abba coenobii sancti Wicperti, per supplicationem Hathonis, illustris archiepiscopi et spiritalis patris nostri, divino instinctu afflatus petiit clementiam nostram, ut fratribus eiusdem coenobii, quod est constructum in pago Hassionum in comitatu Chuonrati et sub honore sanctorum apostolorum Symonis et Tathei dicatum, ubi sanctus Wicpertus corpore quiescit, in elemosynam nostram concederemus, ut eis post vitae suae terminum liceret inter se eligendi abbatem, ea tamen ratione, ut Thiethardus monachus, vir religiosus et praesenti tempore post Ottonem ipsiius monasterii provisor, eam, quamdiu vivat, postetative teneat et ipsum secundum regulam sancti Benedicti gubernet et regat; hoc adiciens, ut, si ipse Thiethardus ante vitae suae terminum dei iussu ex hac luce evocetur, statim post obitum ipsius Ottonis vel, si prius accidat, ut pro dei amore velud ipse fatetur, ut in voluntate habeat, quatenus in integrum ipsam abbatiam usui et potestati fratrum ibidem domino famulantum dimittat, huiusmodi electio concedatur. Cuius supplicationem gratanter accepimus et hoc preceptum inde conscribi iussimus, per quod pro aeternae mercedis augmento in elemosynam nostram et antecessorum nostrorum et etiam ipsius Ottonis eis liberum concessimus arbitrium, finito tempore et ordine hic inscriptae rationis, inter se eligendi abbatem, hoc interdicentes, ut nullus postea ex genealogia ipsius Ottonis vel alia quaelibet persona laicorum vel clericorum in ipsam abbatiam ullatenus se ultra intromittere presumat. Hoc etiam adicientes iubemus, ut omnes res sancti Wigperti ad ipsum coenobium pertinentes postea adunatae maneant et neque nos neque ullus successorum nostrorum vel quispiam mortalium potestatem habeat aliquid inde ulterius separare, minuere vel subtrahere, ut collegium fratrum ibidem domino die ac nocte serviens melius delectet in dei et nostro servicio vacare et immorari. Et ut hoc concessionis nostrae praeceptum firmum stabileque consistat, manu nostra illud firmavimus et sigillo nostro coonsignari iussimus. Signum domni Hludowici serenissimi regis. Ernustus cancellarius advicem Piligrimi archicappellani recognovit et. Data III nonas oct. anno incarnationis domiini DCCCC VIII, indictione XI, anno autem regni domni Hludo VIIII; actum Triburias; feliciter in dei nomine amen.