Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

In Christi nomine. Ego quidem Retun et vocatus meus Otto sana mente sanoque consilio donamus et tradimus traditumque in perpetuum esse volumus proprietatem meam et patris mei Folculfi et matris meae Wentilburgae et fratis mei Bru[... i .........] As[ .... ]i et Amalungi ad reliquias sanctorum apostolorum Symonis et Tathei et ad corpus sancti Wigberchti confessoris Christi ad monasterium quod dicitur Herolfesfeld, hoc est, quod donamus: quicquid proprium habeo in villa, quae vocatur Burgdorpf, et familias XXX, XV de litis et XV de servis, et illis XXX familiis XXX huobunnas. Et si illae huobunnae plenae non sunt in Burgdorpf, restituentur in Ordon et in Enzingen. Litis servisque numeratis sunt C et XII, quorum nomina haec sunt: Gerwini et uxor eius Tangu cum tribus mancipiis, Batuko et uxor Hiltigart cum duobus infantibus, […] et uxer Liutwi cum duobus filiis, Folcwart et uxor Sunburg cum uno infante, Immilo et uxor Tancwi cum tribus filiis, Ato et uxor Otwi cum IIII filiis, Fe[…et uxor] Mamme cum duobus filiis, Asico et uxor Neriswid cum tribus infantibus, Sigiger et uxor Dota cum duobus filiis, Wigtag et uxor Asa cum duobus infantibus, Altger et [uxor … ], Lioui et uxor Otgart, Vurekio et uxor Reginburg cum uno infante, Altman et uxor Lantburg cum tribus filiis, Husiman et uxor Hruoduvi, Liuto et uxor […] Frudubern et uxor Hiltiburg cum uno infante, Targus et uxor Garosta cum duobus filiis, Ruodrih et uxor Fritwi cum duobus filiis, Hiebbo et uxor Adalhilt, He[ …. et uxor] Ruodloug, Osbern et uxor Brunhilt cum uno infante, Thancrih et uxor Hossa, Waltmar et uxor Oela cum duobus infantibus, Rihmar et uxor Tassila, Wal[et uxor …] cum uno infante, Liobolf et eius uxor Sigiburg cum uno infante, Haluggo et uxor Ratusta, Arnis et uxor Hruodhilt cum tribus infantibus, Hugifrit et uxor Uruanisca […] cum omni el aboratu eorum Facta traditio haec in loco quae vocatur Burgdorpf mense augusto quarto kal. septembrio anno XXII regnante Hludowico gloriosissim [o…] ita, ut illa ipsa, quae supra dicta sunt, ad suam vitam habeat et reddat ad censum, quamdiu illa vixerit, unum velamen cana colore a[...] bo […] et laneum vestimentum cum orario sive camisam et bragas; et illa duas dei ancillas eligat, quascumque voluerit, et ipsi eundem locum [...] et eundem censum reddant […], et post illorum vitam ad supradictam ecclesiam integrum redeat. Signum Rihberchti comitis. Signum Bernharti comitis.Helmrih, Brio, Ratolf, Wal, Rihbraht, Wirih, Hruodwart, Hrudiger, Uihinc, Fultag, A[ ............... ], Ratbraht, Immi Hiltimar, Altwini, Folcger, Ostag, Ratbraht, Altwart, Albheri, Lantbraht, Otwini, Attumar, Egilolt, Vur[..]heri, [ ............], Rathart, Uodilhart, Reginolt, Tanki, Dota, Adalolt, Wuing , Reginheri, Reginger, Helpfrih, [ ..... ], Hradaboto, Sigibald, Thuring, A[............. ], Megingoz, Reginw [. r . ], Brunhart, Moring, Ratnig, Elenbraht, Baldhuon, Abto, Al[....................].