König Ludwig [der Jüngere] bestätigt dem Kloster Hersfeld den von ihm vereinigten Besitz und verbietet jegliche Schmälerung desselben.
Datierung: 882 01 17
Ausstellungsort: Frankfurt
In nomine sanctae et individuae trinitatis. Hludowicus divina favente gratia rex. Notum sit omnibus fidelibus nostris praesentibus scilicet et absentibus, quia domini annuente claementia res sancti Wicberti de monasterio Heroluesveldun adunatas habemus et ita eas deinceps ad iam dictum locum sanctum integras permanere volumus. Et nullus successorum nostrorum ipsas res, quae iure ac legitime illuc pertinere videntur, aut in beneficia facere aut alio iniuste vertere praesumat; sed liceat abbati ipisius loci res suas quiete tenere et sine dimminoratione legaliter possidere sine ullius personae contradicentis obstaculo et inquietudine. Si quis vero hoc frangere voluerit, coram omnipotentia divinae maiestatis in die irae inde rationem reddat et pro voto, quod nos deo vovimus, qui illud fregerit, divino se damnatum iudicio sentiat. Et ut haec nostra devotio firmior habeatur et per futura tempora a dei fidelibus melius credatur et diligentius observetur, manu propria nostra subter eam firmavimus et anuli nostri impressione assignari iussimus. Signum Hludowici serenissimi regis. Arnolfus cancellarius recognovi et . Data XVI kal. febr. anno dominicae incarnationis DCCCLXXXI, indictione XIII, anno VI regni Hludowici serenissimi regis; actum Franconofurt; feliciter amen.