Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Omnibus fidelibus Christi notum cupimus fore, qualiter Karolus Magnus imperator anno DCCLXXXI pergens ad Italiam ob remedium animae suae prosperitatemque itineris omnem decimationem in Thuringia tradidit ad reliquias sanctorum apostolorum Symonis et Tathei et ad corpus sancti Wigberhti confessoris Christi. Transacto itaque aliquanto tempore magna inter Oggarium Mogontiacensem archiepiscopum et Bunonem abbatem crevit disceptatio circa episcopalem servitutem aut eius missi; factaque est contentio magna cum his, qui natu maioris a illius terrae fuerae, qui hoc protestati sunt, sicut prius iuraverunt, quod steuram et decimam porcorum semper vidissent ad illud prefaetum monasterium quod Heroluesfelt dicitur dare; et in hoc pacificati sunt anno DCCCXLV., quod quarta pars de decimis frugum canonicae in opus daretur episcopi; et nulla post haec contentio foret inter successores episcopi et abbatis in evum, quin stabilis perduraret, nullumque ius haberet servitii inquirendi neque episcopus neque nuntii eius.