Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

In nomine sandae et individuae trinitatis. Hludowicus divina favente gratia rex. Si petitionibus sacerdotum ac servorum dei iustis et rationabilibus ad effectum perducimus et regium morem decenter implemus, et hoc nobis ad aeterna remuneratione procul dubio proemia capessenda profuturum liquido credimus. Idcirco noverit omnium fidelium sanctae dei ecclesiae nostrorumque praesentium scilicet et futurorum industria, qualiter vir venerabilis Brunwardus abba ex monasterio, quod est constructum super alveum Fulda in pago Hassense quod dicitur Haerulfisfeld in honore sanctorum apostolorum Simonis et Tatthei, obtulit obtutibus nostris emunitatem, in qua continebatur, qualiter divae memoriae domnus Karolus avus noster nec non et pie recordationis domnus ac genitor noster Hludowicus prestantissimi imperatores ipsum monasterium sub eorum defensione ac emunitatis tuitione habuissent. Sed pro integra firmitate ac securitatis studio praedictus Brunwardus abba et monachi ibidem deo famulantes deprecati sunt celsitudinem nostram, ut, sicut a piis principibus condonatum atque confirmatum esse dinoscitur, nostrum quoque mansuetudinis praeceptum et emunitatis tuitionem circa ipsum sanctum locum cedere et confirmare deberemus, quod in villas et curtes seu ecclesias rationabiliter pertinentibus vel aspicientibus nullus iudex publicus iniuste aut contra rationis ordinem ad causas audiendas aut freda vel tributa exigenda nec mansiones aut paratas faciendas nec fideiussores tollendos aut homines ipsius monasterii tam ingenuos quam et servos iniuste distringendos ibidem ullo umquam tempore ingredere deberent, sed ex nostra indulgentia sub emunitatis ordinem ipse abbas monachi vel servientibus ipsius ecclesiae quieto tramitae vivere ac resedere deberent. Quorum petitionem denegare noluimus, sed ilico devota ac promta voluntate, sicut decebat, tam pro reverentia ipsius sancti loci quamque pro mercedis nostrae augmento nec non et in elemosina Karoli avi nostri nec non domni et genitoris nostri Hludowici prestantissimis imperatoribus sed in omnibus ita eis concessisse atque confirmasse omnium fidelium sanctae dei ecclesiae cognoscat magnitudo. Praecipientes ergo iubemus, ut neque vos neque iuniores aut successores vestri in villis aut curtes seu ecclesias aut agros vel reliquas possessiones ad causas audiendas vel freda exigenda aut mansiones vel paratas faciendas nec fideiussores tollendos aut homines ipsius monasterii tam ingenuos quam et servos super terram ipsius conmanentes iniuste distringendos nec ullas redibitiones aut inlicitas occasiones requirere auf exactare non praesumatis, sed per hanc nostram auctoritatem supradictus vir venerabilis abbas suique in perpetuum successores, qui fuerint rectores in ipso monasterio, sub emunitatis nomine una cum rebus vel hominibus eorum, undecumque ipsa casa dei iuste et ratiionabiliter vestita esse dinoscitur aut inantea domino adiuvante cum equitatis ordine adquirere potuerint, valeant quieto tramite absque aiicuius contrarietate aut inpedimento tenere ac possidere, quatenus melius illis delectet pro nobis coniuge proleque nostra atque stabilitate totius regni nostri a deo nobis conlati domini misericordiam adtentius exorare. Et ut haec auctoritas concessionis atque confirmationis nostrae per curricula annorum a cunctis fidelibus sanctae dei ecclesie verius certiusque credatur, manu propria nostra subter eam firmavimus et anuli nostri inpressione adsignari iussimus domnus Ludouicus ipse serenissimus rex fieri iussit et Ratleicus magister scribere precepit. Signum domni Hludowici gloriosissimi regis. Comeatus notarius advicem Radleici recogi et Comeatus notarius advicem Ratleici recognovi et subscripsi. Data II kalend. novembr. anno Christi propitio XI regni domni Hludowici gloriosissimi regis in orientali Francia, indictione VII; actum in Herulfisfeld monasterio; in dei nomine feliciter amen.