Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Stephanus episcopus servus servorum dei. Quoniam semper concedenda sunt, quae rationabilibus congruunt desideriis, oportet ut devotio conditoris pie constructionis oraculis in privilegiis prestandis minime denegetur; hoc namque studio et divina placatur clementia et laus eccclesiae Christi procuratur. Habito quidem synodali concilio et convenientibus multis coepiscopis nostris Romae in aecclesia beati Petri principis apostolorum anno VI regnante Karolo glorissimo rege Francorum et Longobardorum ac patricio Romamorum vir vitae venerabilis Lullus archiepiscopus Mogontinae ecclesiae cum quadam auctoritate liberalitatem prefati principis continente nos adiens postulavit a nobis, quatinus illud monasterium, quod ipse construxit in loco Herolfesfeltd erga ripam fluminis Fuldam in honorem beatorum apostolorum Symonis et Thatei privilegii sedis apostolicae munimine decoretur, ut sub iurisdicione sancta nostrae cui deo auctore deservimus ecclesiae constitutum nullius alterius ecclesiae iurisdicionibus submittatur. De qua re piis desideriis faventes hac nostra apostolica auctoritate id, quod exposcitur, effectui mancipamus tam secundum tuam piam peticionem quam secundum privilegii seriem, quod a glorioso prefato principe inibi perpetualiter statutum nobis ostendere studuisti. Et ideo omnem cuiuslibet ecclesiae sacerdotem in prefato venerabili monasterio dicionem quamlibet habere aut auctoritatem preter sedem apostolicam et episcopum, in cuius diocesi idem venerabile monasterium constructum esse dinoscitur, cui licenciam concedimus tantum, cum oportunitas consecrandi altaris fuerit, prohibemus ita, ut, nisi ab abbate fuerit invitatus, nec missarum ibidem sollempnitatem presumat omnimodo celebrare, ut profecto iuxta id, quod subiectum apostolicae sedi firmitate privilegii consistit, inconcusse dotatum permaneat. Locis etiam et rebus tam eis, quas moderno tempore tenet vel possidet, quam quas futuris temporibus in iure ipsius monasterii divina pietas voluerit augere ex donis et oblationibus decimisque fidelium, absque ullius personae contradictione firmitate perpetua perfruatur. Ceterum vero hoc deliberantes decernimus, ut congruis temporibus nostrae sollicitudini ecclesiasticae intimetur,qualiter religio monastica regulari habitu dirigatur concordiaque convenienti ecclesiastico studio mancipetur, ne forte, quod absit, sub huius privilegii obtentu animus gressusque rectitudinis vestrae a norma iusticiae aliquot modo retorqeatur. Et neque regi neque episcopo cuilibet vel comiti vel alii magnae parvae personae licitum sit quamlibet vim inferre sive aliquam controversiam facere in rebus vel familiis eiusdem sepedicti venerabilis monasterii. Statuentes apostolica censura decernimus per huius decreti nostri paginam, ut quicumque cuiuslibet ecclesiae antistes vel quacumque predita persona dignitate hanc privilegii nostri auctoritatem, quam prerogativa principis apostolorum firmamus, temerare presumpserit, nisi cito resipiscat, anathema sit et iram dei incurrens a cetu omnium sanctorum extorris existat; et nichilominus prefati monasterii dignitas a nobis indulta perpertualiter inviolata permaneat apostolica auctoritate roborata. Qui autem custos extiterit, benedictionem et gratiam a domino consequatur. Scriptum per manum Gregorii scriniarii sanctae Romanae ecclesiae in mense maio indictione nona. Bene valete. Datum IIII kal. iunii per manum Stephani secundicerii sanctae sedis apostolicae anno deo propicio pontificatus domni nostri Stephani summi pontificis et universalis pape in sacratisima sede beati Petri apostoli V, indictione nona.