Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Carolus dei gracia rex Francorum Longobardorum ac patricius Romanorum. Notum esse volumus principibus, episcopis, abbatibus, ducibus, comitibus nostris omnibus Francie Longobardie et Theutonie, quod vir venerabilis Lullus Mogunciace episcopus ecclesie synodum nostram in Karisiaco adiens cenobium Herolffesvelt, quod in proprietate sua construxerat in honorem sanctorum apostolorum Symonis et Iude, nobis tradidit, ut sub nostra nostrorumque successorum tuicione semper esset supplicavit. Unde, sicuti ipse a nobis petivit, ipsum monasteriolum seu cenobium mere propter deum ad nostram seu successorum nostrorum perpetuam presentibus recipimus protectionem ipsumque eximimus et libertamus nec non precipiendo mandamus et atrocissime interdicimus, ut nullus extraneus homo alicui de dicta sancta dei casa vel confugienti seu interfugienti in illam causa gracie vel metus in ipso sancto vim vel violenciam loco inantea inferre presumat, nec ullus episcoporum vel archidyaconus ipsorum commonachos ad ipsam sanctam casam dei pertinentes per legem canonicam contingere presumat. Nullus quoque successorum nostrorum vel episcoporum vel ulla iudiciaria potestas licenciam habeat hoc privilegium irrumpere, sed sub nostra et nostrorum successorum tuicione et patrum institutis perpetue sint; neque inantea episcopus neque missus ab eo neque comes neque princeps neque iudex publicus neque missi nostri discurrentes neque quis magna parvave persona in villis vel rebus eorum mansionatica preparare vel ullum impedimentum in ipsa sancta casa vel vim alicui facere presumat. Nostra auctoritate licenciam habeant eligendi abbatem secundum canones et regulam sancti Benedicti; ordinaciones vero facere et tabulas benedicere absque munusculis debet episcopus de Moguncia. Si discordant in monasterio et concordare non possunt, ad synodum nostram veniant. Hanc cartam libertatis dedimus ipso Lulloni et in perpetuum omnibus abbatibus cenobii antedicti privilegialem et suis monachis ob reverenciam apostolorum et pure propter deum perpetue duraturam, quam conscribi iussimus et annulo nostro; propria manu signavimus in perpetuam firmitatem super eo, ut liberius deo valeant pro nobis supplicando famulari; quod precipimus sub fidelitatis omagio regni nostri ab omnibus strictissime in perpetuum observari.