Papst Stephan III. eximiert das Kloster Hersfeld, verleiht das Recht der freien Abtswahl und verbietet jegliche Besitzschmälerung.
Datierung: <773 10 27>
Ausstellungsort: <Rom>
Stephanus episcopus servus servorum dei. Quoniam semper concedenda sunt, quae rationabilibus congruent desideriis, oportet ut devotio conditoris piae constructionis oraculis in privilegiis prestandis minime denegetur. Habito quidem synodali concilio et convenientibus multis coepiscopis nostris Romae in aeclesia beati Petri principis apostolorum anno VI regnante Karolo gloriosissimo rege Francorum et Longobardorum ac patricio Romanorum vir vitae venerabilis Lullus archiepiscopus Mogontinae aeclesiae postulavit a nobis, quatenus illud monasterium, quod ipse construxit consilio et consensu domni Karoli regis in honorem beatorum apostolorum Symonis et Tathei in pago Hassorum secus Fuldam Herfolfesfelt nomine, privilegiis apostolicae sedis nostra auctoritate donaretur, ut nullius alterius aecclesiae iurisditionibus omnino submittatur. Pro qua re piis desideriis faventes hac nostra auctoritate id, quod exposcitur, effectui mancipamus. Et ideo omnem cuiuslibet aeclesiae sacerdotem in praefato monasterio ditionem quamlibet habere vel desiderare firmiter prohibemus et prohibendo apostolica censura interdicimus, ut, nisi ab abbate fuerit invitatus et rogatus, nec missarum solemnia caelebrare nec quicquam novi praesumat ibidem temere statuere aut ordinare. Illic quoque sanctae congregationi deo servienti integram et liberam potestatem atque plenam securitatem concaedimus variante rerum statu et mutata sorte abbatum eligendi inter fratres eiusdem monasterii quemcumque voluerint in abbatem sibi, si dignus inter eos reperiri poterit aut ubicumque eis visum fuerit. Hoc quoque omnimodis interdicimus atque sub anathematis interpositione per obtestationem omnium sanctorum sub divino iudicio interminamur, ne qua persona magna vel parva de praediis et possessionibus et cunctis ad illud monasterium pertinentibus collatis ibi vel conferendis a quocumque genere hominum regibus aut ducibus aut cuiuscumque dignitatis honoribus nec audeat nec praesumat involare aut pro beneficio dare nec inde auferre vel quovis modo alienare, quatenus idem venerabilis locus hac apostolici privilegii donatione imperpetuum maneat decoratus. Si quis autem haec nostra sancita atque statuta nefaria praesumptione rescindere voluerit, aeterna dampnatione cum diabolo et Juda traditore detestatum et aeternis suppliciis se noverit deputatum. Haec scriptio facta a Benedicto cancellario Stephani summi pontificis III papae sub die VI kal. novembris.