Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
DOTALITIUM BERHTE LAICE.

In nomine sancte et individue Trinitatis. Ego Godefridus, maiorum exemplis provocatus, qui pro remedio animarum suarum bona sua contulerunt locis sanctis martyribus consecratis, trado sancto Gorgonio mansum, cum domo indominicata et tribus mansis appendentibus, pratoque ad XX falces, atque farinario uno, et silva ad centum porcos saginandos, in villa que dicitur Geverardi fossa, inter duos torrentes Lotosam et Horontem sita, in pago Wavrensi et in comitatu Scarponinsi; trado etiam XVII mancipia; eo iure michi reservato ut istis omnibus Bertam uxorem, Deo disponente, futuram, licentiam michi legaliter desponsandi habeam, sicut ipsa cum filiis et posteris suis his omnibus perpetuo perfruatur, ea conditione ut totum respiciat ad sanctum Gorgonium. Que predia supradicta sic terminantur: ex uno latere terra Sancti Gorgonii, appendens ad Domnom Victorem, ex alia parte terra Sancti Stephani, item ex una fronte terra Rudrici et heredum illius, ex alia fronte predium meum, et fratrum meorum mancipiorumque meorum, quorum nomina sunt hec: Alodus, cum uxore sua Susanna et prolibus quatuor, Volfoldus, cum uxore et prolibus totidem, Rotbertus, cum uxore Ailinde et prolibus duabus, Wahinus, cum uxore Eva et prolibus novem. Et si quisquam heredum meorum, mala cupiditate captus, hec unquam violaverit, centum libras auri regali fisco persolvat. Et ut hoc firmum sit, placuit fideiussores adhibere, quorum hec sunt nomina: Walterus, Hugo, frater ipsius, Ruverus, Rucelinus, Folcradus, Huno, Wembaldus. Signum domni abbatis lmmonis, qui hanc cartam fieri iussit; S. Constantini, prepositi; S. Rodaldi, decani; S. Seiraudi, editui; S. Haderici, cellerarii; S. Warheri. Actum publice Mettis, anno ab incarnatione Domini DCCCCXCI, indictione IIII, epacta III, concurrente III, anno IX regni Ottonis tercii.