Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
DE QUODAM DODONE IN WARINGISI VILLA.

Ego igitur lmmo, gratia Dei Gorziensis monasterii abbas, cunctis fidelibus notum fieri volumus, tam presentibus quam et futuris, de quodam Dodone, qualiter hereditare ceperit mansum in potestate, unum in villa Varengisi, potestate videlicet sancti martyris Gorgonii. Bone si quidem memorie Odelbertto, Gorzie presidente abbate, ac Theutero, preposito, contigit quandam feminam, lsimgerdim nomine, et Bernierum, filium eius, quia eos paupertas attenuarat, ut mansum suum, quem a domino Johanne, abbate suo, comparaverant, servitio et statuto censu tenuerant, iure hereditario, supra nominato Dodoni, acceptis ab eo solidis quinque, traderent et condonarent; quem denuo tenuit semper, habuit atque possedit. Postea, iam multis evolutis diebus, habitum est placitum in eadem villa, in quo derogantes Dodonem incusaverunt eum terram, quam servilem dicebant, fraudulenter sibi et contra ius vendicasse. Ille, propriis secum assumptis testibus Johanne, Geldulfo, Rahero, Aherico, Gundelando, Baldulfo, et in presentiam predicti prepositi Theuteri veniens, ut sibi legem concederet suppliciter expetiit, donans pro hoc solidos V. Cuius peticionibus annuens, moitis coram stantibus concessit ei ipsam cum sacramento probare terram, et testimonia eius, seque potius legibus eam hereditare debere quam alium; sicque illa sedata est proclamatio. Subsequenti tempore, dum aliud teneretur placitum, rursum querimonia exorta, cum se nimis molestari conspiceret ac quietari, instanter Gorzie coactus est domnum predictum Odelbertum abbatem expetere, simulque Theuterum prepositum, cum exenio solidorum novem uni alteri sol. V, conducente se Aderico monacho, qui eidem preerat placito, in omnibus super hoc consulere se cupiens; cuius benigne voluntati parentes simul et precibus, supra memoratum mansum ipsi, euro communi seniorum omnium voluntate, tradiderunt ac condonaverunt, ad persolvendum, ut prius donatus fuerat, censum per singulos annos pullos III, ova quindecim cum banno; interdicentes ne quis eum ulterius iniuriare vel inquietare presumeret. Post quorum denique decessum, ut se quietum esse ac possidere liceret quod acquisierat, ad nostram cum servitio rursum accessit mansuetudinem, supplex expostulans sibi a nobis donationis scriptum firmitatisque fieri. At nos priorum nostrorum scientes factum, exsequentes auctoritatem cum consultu ac deprecatione fidelium nostrorum monachorum ac laicorum, kartulam hanc donationis et firmitatis ei filiisque eius fieri iussimus, et eis cum terra de manu nostra tradidimus, donavimus sub interdictu Dei patris omnipotentis et Filii et Spiritus sancti, ac regis banno et ducis Teoderici, comitis Richardi ac nostro, ne quis deinceps quamlibet querimoniam levare presumat, atque hoc nostrorum scabiniorum multorumque corroboravimus et firmavimus testimoniis, quorum subscripsimus nomina, ut habeant semper, teneant per successus et hereditario iure possideant, stipulatione subnixa. Actum in Warengisi villa, anno ab incarnatione Domini DCCCCLXXXVI. Signum Immonis abbatis, qui hanc donationis kartam fieri iussit; S. Constantini, prepositi; † Ermenardi; † Aldelberti; † Hamedei; † Wargisi; Hubaldi; † Bavonis; Wihardi; † Fraimeri; † Johannis; † Badulfi ; † Gundelandi; Raheri; Geldulfi; † Signum Dodonis et Johannis, filii eius, qui id fieri expetierunt. Ego Warnerus, ac si indignus monachus et sacerdos, scripsi et subscripsi.