Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
SCRIPTUM YMMONIS ABBATIS.

Omnis rei diffinitio et corrogata, ut remur, propriis gaudet fulciri titulis, quatinus cuncta exempta redargutionis molimina recto in reliquum dirigatur tramite. Idcirco ego lmmo, abbas humillimus, licet indignus, cunctis fidelibus sancte Dei ecclesie notum manere cupio, presentibus scilicet et futuris, quoniam claustro residentes et de communi utilitate narrantes comperimus quod in Alicurtim dicto loco esset quedam terra de ratione Sancti Felicis indominicata, absa nobisque omnino inutilis. Nobis vero quod exinde facere deberemus ignorantibus, occurrit quidam homo nomine Albricus, petens, quod sibi commoda erat, ut ei eam ad censum concederemus. Nos autem ne videremur esse contemptores divini precepti: «Omnipotenti te tribueet illius Salomonis dicti: «Quodcunque potest manus tua facere, instanter operareper consultum fidelium fratrumque nostrorum concessimus ei tantum quod petebat, ac fecimus mansum dimidium et iornales V. Statuimus etiam ut proinde annis singulis denarios XXV in censum persolvat; unde si tardus aut negligens extiterit, cum lege componat, sed adeptam terram minime perdat; medietatem vero predictorum denariorum persolvat mediante mense maii, et reliquos ad annale mercatum. Et ut ipse, et uxor eius Oda, ac posteri illorum, predictam terram securius et absque dolo et invidia machinantium hereditare et exercere valeant, hoc memorie scriptum eis fecimus, et factum manu propria roboratum dedimus, successorum nostrorum pie promulgantes industriam ut quemadmodum sua voluerint facta manere firma consentiant et nostra. Actum Mettis, publice, anno ab incarnatione Domini DCCCCXCV, indictione VIII, epacta VIII, concurrente I, anno XII regni Ottonis III. Signum domni lmmonis abbatis; † Natanni; Odelrici; † Errici; †Gonteri; Lantfridi; † Leodonis; † Hezelini, prepositi; † Hatali; † Lazari; † Gisleberti. Ego Hagano ad vicem Adelardi cancellarii scripsi.