Harbertus donne à l'abbaye de Gorze deux parts d'une saline à Vic.
Datierung: 987
Ordinatissima Dei omnipotentis disponente clementia, satis utiliter hic mos inolevit, ut diversarum rerum commercia que in seculo fiunt, sive gratuite donationes, seu commutationes, vel etiam quarumcumque emptiones, quatinus nulla temporis longinquitate solvantur, scriptis pariter atque adstipulatoribus roborate firmentur. Unde et ego Harbertus, ob salutem animarum tam mee quam etiam parentum meorum, presentibus personis inferius adnotatis, contuli ad hoc monasterium sancti Gorgonii duas partes unius enee cum totidem partibus unius sessus, in potestate que dicitur Vicus, rectore eiusdem monasterii existante domno abbate lmmone. Eiusdem vero donationis adstipulatores adhibiti sunt: Homerinus, advocatus, Abbricus, presbiter, Saroardus, Walterus, Tieduinus, Olmanus, Raimarus.Actum anno quo supra.