Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
COMMUTATIO INTER AMOLBERTUM ET YMMONEM ABBATEM DE VINEIS APUD SIGIACUM.

Maiorum haut contempnenda sanxit antiquitas ut quotiens quid dignum memorie, succedenti decedentique mortalitati, in dandis, accipiendis commutandisque mutuo negotiis convenerit, ut hoc ipsum posteritati minorum claruerit scriptis vulgandum consuevit. Hoc igitur de more consuetudinis complacuit atque convenit inter lmmonem, abbatem Gorziensem, ac fratres loci, et Amolbertum quendam, laici habitus virum, pro ambarum partium oportunitate, pro quesitu locorum commodo commutare altrinsecus vineas quasdam in loco qui Sigiacus dicitur; quod et fecerunt. Dedit namque memoratus Amolbertus abbati Immoni Gorziensi, fratribusque loci, partem vinee in loco qui dicitur Sancti Remigii Campus, ubi tenet Sanctus Gorgonius in subteriori fronte, in superiori vero Sanctus Stephanus, et in uno latere Sanctus Gorgonius, in altero quidem nomine Warnadus; dedit in eodem Campo isdem Amolbertus et alteram partem vinee, ubi in una fronte tenet Sanctus Gorgonius, in altera ipse Amolbertus, et in uno latere Sarinus, in altero iam dictus Warnadus. Reddidit autem abbas Immo ac fratres eius memorato Amolberto vineam alteram in loco Fracturas dicto, ubi in subteriori fronte tenet Sanctus Gorgonius, in superiore est semita publica, et in uno latere tenet Sanctus Paulus, in altero est semita publica ; ea tenoris causa ut, a die ipsa et deinceps, unaqueque pars tenendi, vendendi, commutandi accepti libero in omnibus potiatur arbitrio. Et ut hec traditionis manuscripta firma et inconvulsa per decedentes succedentesque posteritates permaneat, nostra nostrorumque complacuit roborari auctoritate, stipulatione subnixa. Signum abbatis lmmonis; S. Constantini, prepositi; S. Rodaldi, decani; S. Ermenrici, cellerarii; S. Willebaldi, ipsius obedientie ministri; S. Hillerici; S. Lietardi; S. Widelonis, iudicis; S. scabiniorum palatii: Wilonis; S. Randinci; S. Girbaldi; S. scabiniorum ipsius potestatis : S. Rifridi; S. Blitaudi; S. Lodowini; Rodulfi; Walefridi; Aremberti; David; Signum Amolberti suorumque, Angleri scilicet maioris, Berengeri, Sarini, Huberti, Gislaldi, Rubaldi, Tiedaldi. Actum anno ab incarnatione domini nostri Jesu Christi DCCCCLXXXVII, indictione XV, kalendis maii, regnante Ottone III, filio secundi Ottonis imperatoris augusti, ducatum administrante Hlotharii regni Deoderico, anno presulatus domni Adelberonis episcopi III, comite palatii Zendebaldo. Ego Seirardus, indignus monachus et diaconus, iussus edidi ac rogatus dedi.