Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
PREVILEGIUM DE BROC.

Ermenfridus, gratia Dei humilis abbas Gorziensis monasterii, omnibus sub imperio Christi pie viventibus. Notum sit omnibus presentibus et futuris quod homines de potestate Bruoch, que a pie memorie Raimbaldo comite perpetuo possidenda tradita est patrono nostro sancto Gorgonio, nos satis humiliter petierunt quatinus ipsis firmitatem privilegii nostra auctoritate roboraremus, secundum legem qua ipsi regi, donec eius fiscus erat a predicto Raimbaldo, predecessoresque ipsius servierunt. Nos vero rem huiusmodi intime pieque considerantes, indignum nimis iudicavimus nostro tempore maiori eos quam antea gravari servitio. Unde collaudantibus ac suggerentibus cunctis fratribus nostris, quid servitii eatenus sub dominis secularibus ac sanctis predecessoribus nostris, Agenaldo scilicet, Johanne, Odelberto, agerent, ab ipsis placuit sciscitari, ac deinceps in reliquam etatem id eis privilegium certissimum firmari, ea lege atque conditione ut, si quis forte eos aliquid mentitos fore ac quicquam debiti servitiique celasse convinceret, predicta eorum postulatio funditus cassaretur. Servitium autem ab ipsis professum subter adnecti visum est: unusquisque mundialium debet VI denarios festo sancti Remigii, etiam si libere sit filius; in anno III placita observabit, si vero clamosus fuerit, donec eius causa finiatur; infra potestatem triturabit duo modia avene et unum parati; falcem unam in prato mittet; semina unum diem in prato et unum faciet in agro; sortalis II falces mittet in prato. Sunt mansi XXI et III quarte; de quodam dimidio manso nil solvitur nisi de ancinga; integer mansus vehet VIII modia parati, aut XV diebus ante festum sancti Remigii aut XV postea; mansus et dimidius vehet carradam vini, et si preceptum fuerit, unam vendent. Si domus indominicata aut horreum destructum fuerit cum carpentario nostro ipsi restaurabunt. Post Natale Domini mansus quisque debet VIII denarios de oblationibus; in Pascha quisque mansus debet pullos II et ova XV. Septem mansi ex ipsis solvunt pullos IIII et ova XXX. ln maio integer mansus debet II carradas lignorum. Mansus quisque duas perticas faciet de peitura ubicumque preceptum fuerit infra potestatem; manipulos CC harundinis mansus sol vit festo sancto sic Johannis; quicquid creverit in ancingis et croadis totum triturabunt; in croada quaque dabuntur ex nostra parte II modia parati ad panem et VI ad bratium. Actum Gorzie, publice, sub die XVI kalendas septembris, anno ab incarnatione Domini DCCCCLXXXIIII, indictione XII, epacta XV, concurrente III, in obitu Ottonis II et in adeptione regni Ottonis tercii; et ipso eodemque anno Deoderico defuncto, Adelbero II cathedram Mettensem accepit.