Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
COMMUTATIO HAMEDEI DE EWALDI VILLA.

Notum sit omnibus hominibus fidelibus, tam presentibus quam absentibus, qualiter Hamedeus quidam nomine, vir nobilis, comcamium fecerit in Enwaldi villa ad monachos Gorzienses; quod non bene gestum, remotum est postea filio ipsius, dicto equivoce Hamedeo; qui, emendare cupiens, dedit cum consensu abbatis illius temporis, Johannis nomine, ac monachorum Gorziensium, duas perticas pro una in fine Bitinei; insuper partem ecclesie quam habuit Buriaco, ac molendinum Bliteri super fluviolum Seiron, cum vinea terrisque adiacentibus; preterea ad Sanctum Julianum mansum unum cum vinea, et quicquid ibidem habuit in fine Homei; ea scilicet ratione ut deinceps queque pars pro libitu suo voluerit, potestatem habeat habendi, tenendi, commutandi, vel quicquid inde facere voluerit. Et ut hec commutatio firma maneat, manu comitis Rainardi ac scabiniorum eius roborari fecimus, in pleno mallo, apud Lumer, sub die IIII nonas iunii, stipulatione subnixa, anno ab incamatione Domini DCCCCLXXIII, indictione I, anno autem primo Ottonis imperatoris iunioris in regno Lotharii, sub duce Friderico, comite Rainardo, advocato Hamedeo atque scabino. Signum Hamedei, qui hanc cartulam commutationis fieri et firmare rogavit; Signum abbatis Johannis ; Signum Teutheri prepositi; † Signum Winemanni; † Signum Frotgeri; † Signum Volferi.