Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
COMMUTATIO INTER MONACOS GORZIE ET HARDUINUM LAICUM DE TERRA IN QUA CAPELLA STAT ARNADI VILLA.

Ordo rationis iure expostulat ut quotiens mundanarum rerum probabilis comutatio certum nititur obtinere tramitem, adhibita inviolabilis caritas impertiri non abnuit scriptis omnimodis roboretur; unde et quod prudentissima sanxiit antiquitas nec minus fragilioris evi posteritas, hoc idem inconvulsa apicum adnotatione firmare satagit, quatinus rationabiliter collata nulla postmodum possint rerum varietate turbari. Quamobrem, placuit atque convenit inter Agenaldum, abbatem, ac fratres ex congregatione Gorziensis monasterii sancti Petri seu sancti Gorgonii, et quendam laicum nomine Harduinum, ut per consensum et voluntatem uxoris sue, nomine Bercardis, ac filiorum eius; ex cuius parte obvenerat ipsi Harduino hereditas illa, quasdam res pro ambarum partium oportunitate inter se commutare deberent; quod ita fecerunt. Dedit igitur memoratus Agenoldus, abbas, et fratres predicti monasterii iam fato Harduino, atque uxori eius Bercardi, de rebus sanctorum apostolorum Petri ac Pauli, almique Gorgonii, in pago et comitatu Scarponinse, in Alnaldi villa, vineam unam que dicitur ad Nuclearios, habentem inferius perticas IX et pedes X, ex una fronte perticas IX, ex alia fronte superiori perticas VII, in fronte extrema perticas IX. In ipsa eadem vinea, ut terminum eius ad integrum compleret, dedit ei petiam vinee habentem de una fronte perticas V, ex alia parte similiter, ex uno latere in latitudine perticas IX, econtra in alio latere perticas X, ex tribus partibus terra est Sancti Gorgonii, ex quarta vero Sancte Marie, Econtra vero dedit iam prefatus vir Harduinus, et uxor eius Berchardis, de rebus proprietatum suarum, ad partes ecclesie beatorum apostolorum Petri et Pauli almique Gorgonii, Agenaldo abbati ac fratribus predicti monasterii, in pago supranotato, vineam unam ubi construxerunt capellam in honore sanctorum martyrum Stephani atque Gorgonii, habentem subtus, versus viam publicam, perticas VIII, ex uno latere inferius perticas XI, in fronte superiori perticas VII et pedes VII, ex alio latere, versus terram Sancte Marie, perticas XIIII. Item in alio loco dederunt alteram vineam habentem in latitudine perticas VII, ex una fronte perticas IIII et pedes X, ex alia fronte similiter, ex quarta parte perticas VIII et pedes XII. Disterminatur autem ita: superior sui pars terra Sancti Petri est, latera partium ambarum Sancte Marie, quarta pars semita angusta secernitur; intra has predictas mensuras per omnia totum et ad integrum; ea ratione ut, a die presenti in futuro, quicquid pars iuste et rationabiliter alteri contulit parti iure hereditario succedat, et de collatis unaqueque pars quicquid facere decreverit, videlicet habendi, tenendi, donandi, commutandi, vendendi, in omnibus libero potiatur arbitrio. Et ut hec commutatio omni tempore firma et stabilis permaneat, manibus illam roboravimus nobilium virorum quamplurimum, et insigniri fecimus, stipulatione subnixa. Actum in monasterio Gorziensi, anno ab incarnatione Domini DCCCCLXVII, indictione X, epacta VII, concurrente I, anno XXXII regni Ottonis imperatoris.