Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
DAGANEN.

ln nomine sancte et individue Trinitatis. Ego divina protegente clementia Otto, imperator augustus. Noverit omnium industria fidelium nostrorum, tam presentium quam et futurorum, qualiter vir vita et moribus egregius, Johannes scilicet, abbas monasterii quod Gorzia vocatur, sancte sedi Mettensi subditum, quia in villa Dageneid vocitata aliquid nostri iuris dinoscebamur habere, partem vero quandam fratres sub providentia eius degentes optinebant sibi a viro quondam libero traditam, nomine Gisleberto comite , expeciit a nostra clementia quatinus, pro remedio anime paterne ac pro successu divine et humane nostro prosperando, partem nostri iuris que sue erat contigua ad subsidium fratrum sui monasterii conferremus. Cuius nos peticionem dignam et probabilem videntes, condonavimus de nostra proprietate, in villa Daganeid, sita super fluvium Mosella, in pago Moslinsi, et in comitatu Judiciacensi, mansos duos et quartarium I ad predictum locum, cum appendiciis et mancipiis ad ipsos duos mansos pertinentibus, sub obtestatione divini nominis et nostri potentia imperii, ut nullus presentium aut futurorum hanc nostram donationem contraire audeat, aut loco quam prius a libero homine collatam acceperant alienare. Et ut hec nostre largitionis auctoritas firmior stabiliorque cunctis perpetim credatur, hanc cartam inscribi iussimus, anuloque nostro signatam manu propria subtus firmavimus. Signum domni Ottonis imperatoris. Willigisus, cancellarius, ad vicem Roberti archicapellani notavi. Data XI kalendas septenbris, anno ab incarnatione Domini DCCCCLXXIIII, indictione I, anno regni domni Ottonis XIII, imperatoris VI. Actum Treveris.