Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
DE MANSO QUEM DEDIT ADELARDUS IN BURE VILLA.

Cum fragilitati humane varii casus accidunt, et unusquisque finem vite sue ignorat, ita agere debet quasi omni bora se cogitet hine transiturum, ne interveniente negligentia, circa finem imparatus, sine aliquo respectu boni operis de seculo migret. Quapropter ego Adelardus, cogitans pro Dei intuitu et anime mee remedio ut veniam delictorum meorum in futuro adipisci merear, trado ad altare sancti Gorgonii, quod constitutum est in Gorziensi monasterio, ubi preest venerabilis abbas Aginoldus, de meo proprio mansum unum in villa Buriasco, qui terminatur ita: ex utraque parte tenet lmmo, frater eius, in longitudine, in una fronte terra Sancti Hilarii, ex alia fronte strata publica; insuper quicquid ad ipsum mansum pertinet, de terris aratoriis, pratis, silvis, cultis et incultis, do atque transfundo, ea tamen ratione ut, diebus vite mee, usu fructuario illum possideam; post meum vero decessum, solidum ilium atque immobilem teneant. lnsuper etiam trado mancipia II his nominibus : Johannam, Osannam; ea ratione ut ad altare sancti Gorgonii annis singulis duos denarios persolvant; et deinceps nec michi neque successoribus meis ullum debeant noxie conditionis servitium; quod si filios aut filias genuerint, eadem lege qua et ceteri sancti Gorgonii homines bene ingenui permaneant. Dono etiam partem ecclesie in supradicta villa Buriasco, que villa est sita in pago Scarminse, a die presenti, que michi a progenitoribus meis devenit. Frater quoque meus supradictus lmmo suam particulam ipsis monachis vendidit, pro qua ab eis in precio IIII solidos accepit; atque ut hec pactio firma et stabilis permaneat, statum esse voluerunt quatinus singulis annis IX modios vini similiter et novem modios frumenti darentur. Actum in Gorziensi monasterio, sub die IIII kalendas decenbris, anno ab incamatione Domini DCCCCLX, indictione III, epacta XX, concurrente VII, anno regni Ottonis regis XXV. Signum Adelardi, qui hanc cartulam fieri et firmare rogavit; Signum domni abbatis Agenoldi; Signum Odolberti prepositi; † Radinci decani; † Rodaldi cellerarii; † Eucberti custodis; † Odolmari portarii; † Azilini; Signum Immonis; † Maineri; † Geltramni; † Rinvoldi; † Bertulfi; † Ainardi; † Rudrici; † Feruwini; † Otulfi; † Hunuwini; † Inheri; † Hubaldi; † Walteri; † Haimonis; † Anselmi. Signum Rainelmi qui hanc cartulam scripsit.