Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
DE ENPLONIS VILLA.

Omnis rei diffinitio et corrogata, ut remur, propriis gaudet fulciri titulis, quatinus cuncta empta redargutionis molimine recto ut reliquum dirigatur tramite. Idcirco ego Fridericus, gratia Dei et electione Francorum dux, cunctis sancte Dei ecclesie fidelibus, omniumque nobilium parentibus, presentibus scilicet et futuris, patefacere cupio quoniam, tempore nostri ducatus, nostram quidem vir illustris nomine Aquinus, una cum coniuge sua Adelindi dicta, adiit majestatem, proclamans quod rebus quibusdam, in pago et comitatu Scarponinse, et Wabrensi, Virdunensi quoque, necnon villis et finibus, id est, ad Rivolum, ad Eplonis villam, ad Raginberti curtim, et ad Bellum campum, quibus licite pro mundeburdo coniugis dicte, uti debebat, ad censum trium unciarum, a domno abbate Agenoldo et congregatione Gorziensis monasterii, cui idem venerabilis pater preerat, iniuste privaretur. Nos igitur, secundum quod scriptum est, rem ignotam diligenter investigare cupientes, et nullam in iudicio, iuxta Domini preceptum, potentis vel pauperis personam accipientes, digne memorie predictum super hac re studuimus interpellare virum; qui solite mansuetudinis iura non deserens, et utpote qui propria pro Christi amore, juxta arcius Ewangelii preceptum, una cum voluptate carnis reliquerat, aliena invadere nimium abhorrens, digno veritatis tramite ac pio responsionis moderamine, cuius proclamationem cassavit, ostendens videlicet Bivinum, avum memorate Adelindis, secundum morem precarie supra notati loci quasdam res accepisse, hoc est : Epplonis villam et Bellum campum, suis tantum temporibus, et coniugis eius, et unius eorum prolis vocitati Ursonis, eo tenore ut post horum decessum res iste et he que ipsis in villa Rivoli et in Raginberti curti contingebant, absque alicuius contradictione ad eundem venerabilem locum et fratres ibidem Deo famulantes reverterentur; quod et fecerunt, donec domnus presul Wigiricus, inter cetera que larga manu suis tribuebat fidelibus, interfecto Ursone, in cuius vita dicta finierat precaria, coniugi eius Warne iure prestaret beneficii sub exactione predicti census; qua vita decedente, tali pro occasione Urso, filins eius, patris equivocus, quoad vixit, non molto tempore, iniuste utrasque partes sibi usurpavit; quod et simili modo presens Adelindis, soror eius, necnon et advocatus illius, Aquinus, agere conati sunt. His itaque prelibatis multorum testimonio a patre venerando in conspectu nostro adprobatis, et econtra illis obsistere nitentibus, consultu nostro et clarorum virorum, et maxime quoniam servum Dei non oportet litigare, nec per forenses conventus sepe apparere, gratia pacis quam totis sectabatur nisibus, et ut cuncta controversie mordacitas resecaretur, ex sumptibus sancte ecclesie illis XII tribuit libras argenti. Quibus acceptis, facta moris stipulatione, sese cunctosve eorum heredes his proclamatis exuerunt rebus. Verum, ne deinceps quoquomodo aliqua sepedicte ecclesie a quoquam inferri posset calumnia, hoc memorie scriptum exinde facere statuimus, nostroque in conspectu et comitum ac multorum hominum recitatum, manibusque propriis roboratum, et ab illis auctorizatum dedimus. Actum in Gondulfi villa, anno ab incarnatione Domini DCCCCLIX, indictione II, epacta IX, concurrente V, anno regni Ottonis imperatoris XXIIII. † Friderici ducis; † Widonis; † Teutberti ; † Roberti; † Rotfridi; S. Gisleberti comitis; Signum Dacari; item S. Gisleberti comitis; † Erlebaldi ; † Ragimbaldi comitis ; † Richardi; † Odelrici abbatis; † Aquini; † Adelindis, uxoris eius; Framberti; † Wigirici; † Huberti, filiorum Adelindis. Ego Adelardus cancellarius scripsi.