Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
DONATIO HILDGUNDIS COMMITISSE DE AMELLA.

Noscat omnium fidelium clericorum et laicorum tam presentium quam et futurorum industria, quod ego Hildegundis, comitissa, anno ordinationis domni Wicfridi, sancte Virdunensis ecclesie antistitis, primo, reminiscens vocem Domini dicentis : « Facite elemosynam et omnia monda sunt vobis, » pro remedio anime mee et anime filii mei Rodulfi, necnon et pro absolutione parentum meorum, stabilivi duodecim canonicos in ecclesia sancti Petri, in pago et comitatu Virdunensi sita, et ecclesie sancte Marie omniumque canonicorum Virdunice sedis testimonio, quatinus per succedentia tempora inibi, tam ipsi quam successores sui, Deo valeant servire, et pro animabus nostris clementiam Dei continuatim studeant implorare. Quapropter usibus illorum prefatam ecclesiam sancti Petri, cum omni decimatione sua, atque abbazia in eadem villa, Amella nominata, coniacente, et rebus nostre proprietatis concessimus; de qua sont mansi VIII, cum mancipiis utriusque sexus, et silvam ad saginandum porcos C. Dedimus illis preterea servientes VIII, et molendina duo in eadem villa sita. Simili etiam modo dedimus victui illorum villam unam, Grimineias vocatam, in eodem pago Waprensi et comitatu Virdunensi, cum ecclesia in honore sancte Marie stabilita, et molendino uno, et silva, et mancipiis utriusque sexus, et pratis, et omnibus adjacentiis ad eandem villam pertinentibus. Pari etiam modo dedimus eis, in eodem pago et comitatu, ecclesiam unam in honore sancti Martini constructam, cum pratis et cultura ad eandem ecclesiam pertinente. Dedimus etiam illis, in pago et comitatu Moslinsi, de terra vinifera mansos V, cum mancipiis utriusque sexus, de quibus mansis coniacent ad Bodingias duo, et ad Adingias unus, et ad Morlingias unus, et ad Fontes unus, et ad Waldonis curtem pratum unum et campum unum. Et ut hoc noticie testamentum firmum permaneat, manu propria illud firmavimus, et manibus domni Wilcfridi, episcopi, suorumque fidelium, clericorum et laicorum, roborandum esse decrevimus, cum stipulatione subnixa. Actum anno ab incarnatione Domini DCCCCLIX, anno XXIII regni Ottonis imperatoris. Testes : Rodulfus, Berardus, Betto, Gotbertus, Bemerus, Fredericus, Adelardus, Ledowinus, Milo, Tedericus, Gislebertus, Almarus, Dodo, Girvardus, Rainardus, Algerus. Signum domne Hildegondis, que hoc noticie testamentum fieri et firmare rogavit. Signum domni Wicfridi episcopi. Eirvivoldus cancellarius scripsit et subscripsit.