Raginbaldus donne à l'abbaye de Gorze un domaine à Vertignécourt, dans le Saulnois.
Datierung: 957
Ausstellungsort: Destry
Quantum humanus intellectus valet, mente sagaci excogitare oportet ut unusquisque, pro sainte anime sue, sollicite evigilet quatinus districtus iudex neminem reperiat imparatum dum venerit, et ne inveniat quod dampnet, sed potins quod coronet. Hoc est ut unusquisque, dum in proprie libertatis subsistit iure, de caducis et transitoriis in eterna tabernacula vitam sibi querat mercari perpetuam, et retributorem sibi faciat Deum, ut inter iustorum consortium desiderabilem obtineat locum. Hoc etenim ego Raginbaldus, filins Ragimbaldi et Heriburgis, mente revolvens sepe, et quoniam, sicut scriptum est, res ecclesie vota sunt fidelium, patrimonia pauperum et precia peccatorum, cogitavi ut aliquid de rebus a parentibus supradictis michi concessis, ob remedium animarum suarum, et ut ipse veniam de peccatis meis adipisci queam, ac ut in die districti examinis securius adsistens illam desiderabilem Domini vocero audire valeam: «Venite, benedicti patris mei, percipite regnum,» ad partem sancte Gorziensis congregationis darem; quod et feci. Tradidi namque per manus fidelium meorum lege Salica viventium, Winemanni videlicet et Wachini atque Girvulfi, predium meum in pago et comitatu Salnensi situm, Vitrenei curtim dictum, cum omnibus suis edificiis et appendiciis, tam in domibus quam in mansis, ecclesiis, campis, pratis, vineis, silvis, pomariis, villis, villulis, mancipiis utriusque generis, pascuis, piscatoriis, aquis aquarumve decursibus, pontibus, ingressibus et regressibus, mobilibus et immobilibus, et in cunctis que dici vel nominari possunt ad ipsam curtim pertinentibus, tam de concessis a parentibus quam a me adquisitis, ut quemadmodum ego illis dictum tradidi alodium, ita ipsi parti altaris sancti Petri, quod est in prefato Gorziensi monasterio, ubi etiam venerabile pignus, corpus scilicet sancti Gorgonii habetur, unde quoque sanctitatis memorie Agenoldus esse dinoscitur abbas, traderent et vestirent; ea scilicet ratione ut quamdiu Fredelindis, coniunx mea, vixerit, usu possideat fructuario, nullum ex eis habens pontificium minuendi, quin potins augendi, emeliorandi, restituendi, ac proinde annis singulis, in festivitate sancti Gorgonii, que est V idus septenbris, pro vestitura argenti libram persolvat. Post eius quoque disscessum, quando quidem Deus voluerit, statim et absque alicuius contradictione, he res cum suis omnibus ad ius et ditionem abbatis dicte congregationis et ad prebendam monachorum inibi Deo degentium revertantur, habeanique talem ex eis potestatem qualem de reliquis ad eorum prebendam pertinentibus. Si autem ex ipso censu negligens aut tarda extiterit, legemque facere distulerit, similiter faciant. Deprecatus sum insuper ut huius facti scriptum in pleno mallo levaretur, et a comite, scabinis, aliisque Deum timentibus firmaretur. Si autem aliquis heredum meorum adversus hanc donationem a me factam insurgere voluerit, eamque infringere temptaverit, prius iram Dei incurrat, ac sancte Dei ecclesie, cui vim intulerit, libras auri C, argenti mille persolvat, et quod repetit evindicare non valeat. Actum in villa Dexteriaca, in pleno mallo, anno ab incarnatione Domini DCCCCLVII, indictione XV, epacta XVII, concurrente III, anno XXI regni Ottonis imperatoris. † Teutberti comitis. Isti sunt scabinii : † Sigiberti; † Raginardi; † Hugonis; † Waltarii; † Ripaldi; † Warnardi; † Angelbaldi; † Liuzonis ; † Aldrici ; † item Waltarii; † Roberti; † Adelberti; † Formari; † Ottonis. † Ego Adelardus, presbiter indignus, ad vicem Nortmanni cancellarii scripsi. Adelardus scripsi et subscripsi.