Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
COMMUTATIO INTER AGENALDUM ABBATBM ET QUOSDAM HOMINES TREVIRENSES.

Ordo rationis iure expostulat ut quotiens mundanarum rerum probabilis commutatio certum obtinere nititur tramitem, adhibita inviolabilis caritatis exibitione, illud quod invicem largiflua caritas impertiri non abnuit scriptis omnimodis roboretur; unde et quod prudentissima sanxit antiquitas nec minus fragilioris evi posteritas, hoc idem inconvulsa apicum adnotatione firmare satagit, quatinus rationabiliter collata nulla postmodum possint rerum varietate turbari. Quamobrem placuit atque convenit inter Agenaldum, abbatem, et fratres monasterii Gorziensis, et quosdam homines Trevirenses ex familia Sancti Petri, ut per consensum et licenciam domni Henrici, archiepiscopi, quasdam res, pro ambarum partium oportunitate, inter se commutare deberent; quod ita et fecerunt. Dedit igitur memoratus Agenaldus, abbas, ac fratres predicti monasterii hominibus Sancti Petri, Berardo, Luoberto, Luonio atque Witero, in villa que dicitur ad Ansani curtem mansum I, habentem in longum perticas IX, et in latum perticas V; ipsaque pertica habet pedes XIX et dimidium longitudinis; ad quem aspiciunt de terra aratoria ancinge VI, et de prato ad colligendum fenum karratu III, insuper de terra residua perticas XXV; que terra ita terminatur : ex uno latere terra Sancte Marie Virdunensis ecclesie, ex alio terra Sancte Marie Lugdunensis monasterii, ex una fronte terra Sancti Petri Treverensis, ex alia Sancti Martini super fluvium Moselle; iuxta quos fines partem quandam de silva, prout competebat, tribuit. Econtra vero dederunt predicti homines, in comitatu Gerbecinse, supradicto Aginaldo abbati, iuxta villam Lannei mansum unum, habentem in longum perticas novem et in latum perticas V, ad que aspiciunt similiter ancinge VI, et de prato ad colligendum fenum karratas III, et insuper de terra residua perticas XXV, et insuper de silva iuxta quantitatem silve superioris ; que terra ita terminatur : ex omnibus partibus in longitudine et latitudine terra Sancti Gorgonii; ea ratione ut a die presenti in futuro quicquid pars alteri contulit parti iure hereditario succedat, et de collatis unaqueque pars quicquid facere decreverit, videlicet habendi, tenendi, donandi, vendendi, commutandi, in omnibus libero pociantur arbitrio. Et ut hec commutatio firma permaneat, manu propria roboravimus, stipulatione subnixa. Actum in Gorziensi monasterio, anno ab incarnatione Domini DCCCCXLVII, indictione V, epacta XXVI, concurrente IIII, anno XII regni imperatoris Ottonis. † Signum domni archiepiscopi Henrici; Signum domni abbatis Agenaldi; Signum Odolberti prepositi; † Eridici advocati; Signum Sigiberti prepositi; † Radinci decani ; Signum custodis; Signum Folberti; Adcrolti decani; S. Wichfredi; † Decotonis; S. Rodaldi celerarii; S. Girarli; † Rainelmi, qui hanc cartulam scripsit.