Hamedeus vend à l'abbaye de Gorze une pièce de terre à Waville.
Datierung: 946
Amabili in Christo Aginaldo, abbati, et preposito ipsius Odolberto, ego itaque Hamedeus veoditor. Constat me vobis vendidisse petiam unam de terra in Enwaldi villa, de meo proprio, que habet VII perticas de lato et XX de longo; que pertica habet pedes XIX et dimidium ; ex uno latere tenet Tietfridus, et ex una fronte Sanctus Gorgonius, ex alio latere strata publica. Et accepi a vobis preciom, sicut inter nos placuit atque convenit. Et ita vendidi ut post hunc diem habeatis ius tenendi, vendendi, commutandi, vel quicquid exinde elegeritis faciendi liberam et firmissimam in omnibus babeatis potestatem. Si quis vero de parentibus meis vel heredibus hanc venditionem infringere temptaverit, iram proinde Omnipotentis incurrat. Et ut hec carta firma et stabilis permaneat, manu propria subterminavi, et bonis hominibus firmare precepi, cum stipulatione subnixa. Actum anno quo supra. Signum Hamedei, qui hanc cartam fieri et firmari rogavit; Rimioldi prepositi ; † Bergerinni ; † Harmodi; † Herpaldi; † Signum domni abbatis Aginaldi; † Odoboldi prepositi; † Randinci decani; † Floberti; † Everberti; Rodaldi; Teutheri; † Winemanni; Signum Rainelmi, qui hanc cartulam scripsit.