Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
DE TERRA QUAM VENDIDIT GERUNGUS.

Magnifico in Christo fratri Aginaldo, abbati, et preposito eius Odolberto, pariter emptoribus, ego itaque Gerongus, venditor. Mea spontanea voluntate constat me vendidisse terram ex proprio meo, super fluvium qui dicitur Orna, inter Montem Bivonis et Langei villa. Ex uno latere tenet Sanctus Gorgonius et ex altero Sanctus Martinus, ex media fronte predictus Gerongus. Et accepi a vobis precium sicut inter nos placuit atque convenit, hoc est in argento solidos XV; ea ratione ut post hune diem habeatis ius habendi, tenendi, vendendi, commutandi, donandi, vel quicquid exinde elegeritis faciendi liberam et firmissimam in omnibus habeatis potestatem. Si quis vero de heredibus vel proheredibus meis hanc venditionem a me factam infringere temptaverit, centenos proinde siclos persolvat, et deinceps nec ego nec aliquis heres meus ea fruatur. Et ut hec venditio firma permaneat, manu propria ipsam firmavi, stipulatione subnixa. Actum Gorzie, anno ab incarnatione Domini quo supra. Signum Gerongi, qui hanc cartam fieri et firmare rogavit; † Gontranni; † Engizonis diaconi; † Haimonis; † Errebaldi; † Bosonis; † Girardi; † Milonis; † Hadewardi; † Gamutii; † Stephani ; † Geltranni; † Geomari; † lneri; † Tietmari; † Warcheri; † Gisleranni; † Gainardi; † domni abbatis Aginaldi; † Odolberti prepositi; † Randici decani; † Everberti custodis; † Teutheri ; † Winemanni; † Erchengeri; † Bernacri. Signum Rainelmi, qui hanc cartam scripsit et subscripsit.