Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
DONATIO OTTONIS REGIS DE LUNGUILIRT.

In nomine sancte et individue Trinitatis. Otto, auxiliante Dei clementia, rex. Noverint omnes fideles nostri, presentes scilicet et futuri, qualiter nos, per interventum dilecti nostri ducis Cuonradi ceterorumque fidelium nostrorum, cuidam matrone nomine Leve, et filio eius Cuonrath vocato, quasdam proprietatis nostre res, iudicio scabiniorum nostre sublimitati iureficatas, in proprium concessimus, id est, hobas X ecclesiamque in villa Lunglier nuncupata, in comitatu Rodulfi comitis, in Osninge, sitas, cum omnibus appendiciis et adiacentiis suis ad easdem X hosbas rite pertinentibus, iure perhenni, in perpetuum in proprium, curtilibus, edificiis, terris cultis et incultis, agris, mancipiis, pratis, pascuis, silvis, aquis aquarumve decursibus, molendinis, piscationibus, viis et inviis, exitibus ac reditibus, quesitis et inquisitis et inquirendis, mobilibus et immobilibus. Iussimus quoque hoc inde presens preceptum conscribi, per quod volumus firmiterque iubemus ut memorata domna Leva, et filins eius Conrath, de his omnibus nostro dono illis in proprium concessis, amodo et deinceps omni tempore liberrimam habeant potestatem habendi, donandi, vendendi, commutandi, seu quicquid voluerint exinde faciendi. Et ut hec auctoritas nostra firma et inconvulsa permaneat, manu nostra firmavimus, anuloque nostro insigniri precepimus. Actum anno ab incarnatione Domini DCCCCXLVI, indictione IIII, regnante pio rege Ottone anno XI.