Hadewidis donne à l'abbaye de Gorze des manses et des serfs à Cattenom.
Datierung: 939
Ausstellungsort: Metz
Quisquis fide integra, spe certa, karitate perfecta, Domino credens, debitorem eum fecit, procul dubio cumulata multiplici remuneratione perpetuo gaudebit. ldcirco ego Hadewidis, quondam coniunx Gisleberti comitis, necnon et filius eiusdem Gautfridus, ad partem Gorziensis monasterii, quod est situm et dicatum in honore et nomine apostolorum principis Petri, atque egregii doctoris seculi Pauli, ubi etiam venerabile corpus eximii atque preciosi martyris Gorgonii requiescit, ob remedium anime iam dicti senioris, et quia in eodem monasterio est sepultus, cuique preest et prodest abbas Agenaldus loco, donamus, in presentia ducis Frederici et aliorum hominum, donatumque in perpetuum esse volumus, et promptissima voluntate confirmamus, hoc est in pago et comitatu Moslinsi, in loco qui dicitur Daganem, mansum unum indominicatum, cum terris sibi subiectis, ac mansis V, eorumque apendiciis, insuper et mancipiis ibi residentibus, quorum hec sunt vocabula: Amolbertus et uxor eius Wilrada, cum infantibus duobus; Herardus et coniunx eius Richildis, et infans illorum I; Harwinus et uxor eius Wilcardis, et infantes IIII; Riculfus cum uxore Riningarai et infantibus IIII; Racardis; Ywuldis; Hidigardis; Willeicus; Huniza et infans eius unus; Hardicho et uxor eius Hadelindis, euro infantibus duo; Frochardus; Haidulfus. Hec omnia superius adnotata ab hodierna die et deinceps donamus, tradimus atque transfundimus, ut sub iure et dominatione prefati monasterii, pro remedio memorati senioris Gisleberti et pro sepultura eius, habeatur, stipulatione subnixa. Actum Mettis, coram duce Friderico, anno ab incarnatione Domini DCCCCXXXIX, indictione XII, epacta XXVIII, concurrente I, anno IIII imperii domni Ottonis. Signum Hadewidis et Gaufridi, qui hanc cartam donationis fieri et firmare rogaverunt; Signum Friderici, comitis ducis.