Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
DE MANSO QUEM ANGELRANNUS DEDIT NOBIS.

Si quid donarium sacris confertur edibus, omnino creditur cuilibet sui causa excreto fenore illud cumulari in celestibus, quod quidam experti multociens, quin etiam Dominica obaudientes monita quibus precipimur in celestibus tesaurizare, nostra loca sanctorum de superlectili visitant, dantque propria, sibi suisque affinibus per hoc tractantes de commissis remedia consequi. Ego igitur Ingilrannus, idcirco tante fultus securitatis, opere precium duxi, quatinus res quasdam iuris mei, hoc est maosum cum edificio quem visus fui habere infra muros Mettis civitatis, pro remedio anime mee meorumque predecessorum, penitus tradere ad partem sancti Petri, apostolorum principis, sanctique Gorgonii martyris, hoc est in monasterio Gorziacensi, cui preest Agenoldus, religiosus abbas, cuius terminationes ita habentur : de uno latere et fronte strata publica, de altero latere mansus Sancti Pauli, de superiori fronte terra Sancti Stephani et Sancti Pauli, infra has terminationes, ut visus sum habere, trado et transfundo legali ratione quatinus rectores et cenobite ipsius loci in proprio teneant dominio. Si quis autem meorum contra hanc donationem venire temptaverit, non evindicet, ast potins, coactus iudiciaria potestate, cui vim intulerit libram persolvat auri; utque hoc inconvulsum permaneat, hanc noticiam illis videlicet domno predicto abbati et ceteris fratribus feci, et propria manu roboratam, aliisque tam canonicis quam laicis ad confirmandam datam tradidi, atque ad hujus tituli confirmationem et ipsum venerabilem seniorem nostrum Adelberonem precatus sum insignire. Actum Mettis, publice, stipulatione subnixa, anno quo supra. † Signum lngelranni, qui dedi, tradidi et firmavi; Signum Tethardi presbiteri; Signum lngelberti; Signum Enalui; Signum Godefridi; Signum Widonis; Signum Gumperni; Signum Sigeboddini; Signum Drogonis; Signum Giroardi; Signum Wahini; Signum Vulberti; Signum Blitcaudi. Ego Arbertus monacus scripsi et subscripsi.