Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
DONATIO QUAM FECIT RICHILDIS REGINA DE LONGEI VILLA.

Si quis de rebus propriis locis divinis cultibus mancipatis aliquid augmentando contulerit, hoc sibi ad salutem anime profuturum confidit. Idcirco ego in Dei nomine Richildis, quondam regina, cogitans pro Dei intuitu et anime mee salute ut veniam facinorum meorum in futuro assequi merear, dono ad partem ecclesie sancti Petri seu sancti Gorgonii Gorziensis monasterii, cui domnus Robertus, sancte Mettensis ecclesie archiepiscopus, preesse videtur, quasdam proprietatis mee res, donatumque in perpetuum esse volo et promptissima voluntate confirmo ; hoc est, in pago Gerbercinse, in Langeii villa, mansum indominicatum cum edificiis superpositis, et de terris arabilibus indominicatis ubi possunt seminari de annona modii CC inter utrasque sationes, de pratis vero ad karradas XX, de vineis ad colligendum de vino modios C, de silva ad saginandum porcos DCC, et alios mansos et sortes XII, et mancipia XL, quorum hec sont nomina: Teutbaldus, et uxor eius Girosma, et filius eorum I; Conricus et uxor eius Perseindis, cum duobus infantibus eorum; Erlinus et uxor eius Salia, et infantes eorum III; Sigebertus; Angilbertus; Bemoinus; Biliardis et infantes eius II; Odelricus et uxor eius Bennedia; Gozerus; Witgildis; Madelgardis; Idrada et filius eius Adelbaldus, et uxor eius Mamma, et filii eorum II; Ebbo et uxor eius Rabergia, et infantes eorum IIII; Adelgisus; Rataidis et infantes eius II; Adelbergia ; videlicet quicquid in predicta Langeii villa vel quod ad eam aspicit visa fui habere, in mansis, mancipiis, edificiis, vineis, campis, pratis, silvis, aquis aquarumve decursibus, totum per omnia ad integrum partibus memorati monasterii dono, trado atque transfundo in Dei nomine perpetualiter ad possidendum. lta tamen ut in recompensatione earumdem rerum, et aliarum que sunt in comitatu Virdunensi, in Manciola vocata villa, quas similiter per alteram cariam ad ipsum locum dedi, tam ipsas res quas ego dedi, quam et de ratione sancti Petri seu sancti Gorgonii monasterium in honore eiusdem sancti Gorgonii dicatum, in pago Calmontinse, in Warengisi villa situm, cum suis appendiciis, et mansos et sortes ibidem aspicientes LXII, cum mancipiis illic commanentibus, et in alio loco, in pago Scarponinse, super flumen Mosellam, in Wasatico nuncupata villa, mansos et sortes V, et quicquid ad eos aspicit, videlicet quicquid ad omnes supradictos mansos aspicere dinoscitur, in mansis, ecclesiis aliisque edificiis , mancipiis utriusque sexus, vineis, campis, pratis, silvis, aquis aquarumve decursibus, totum ad integrum, de parte predicte ecclesie, per beneficium memorati presulis, domni Roberti, seu successorum eius, quamdiu vixero, iure precario quieto ordine valeam habere et excolere, iureque legitimo uti. Et proinde annis singulis, in festivitate sancti Gorgonii, que est V idus septembris, ad partem ipsius monasterii, ad altare sancti Petri, de argento in censum solidos VI persolvere debeam. Post meum autem decessum, quando quidem Deus voluerit, omnes supradicte res, ad partem prefati monasterii, absque ullius contradictione vel iudicis assignatione, omnimodis revertantur. Et sic in futuro pars ipsius ecclesie illas habeat, teneat atque possideat, vel quicquid exinde rectores ipsius sancti loci facere decreverint libero in omnibus perfruantur arbitrio, stipulatione subnixa. Actum Mettis, publice, anno ab incarnatione Domini DCCCCX, indictione XIII, epacta VII, concurrente VII, anno XI Lodovici regis. Signum domne Richildis regine, cuius iussione hec carta facta est; Signum Altmanni, advocati eius, qui hanc cartam a terra levavit et scribi ac firmari rogavit; † Signum Hunonis ; Signum Blidulfi; † Signum Rodulfi ; † Signum Bosonis; † Signum Huodonis; † Signum Framerici; † Signum Lellonis ; † Signum Agilberti ; † Signum Hisowardi; † Signum Hildebrandi, scabini; † Signum Hiltranni, scabini; † Signum Girbaldi, scabini; † Signum Johannis, scabini ; † Leuderi ; † Signum Bonibrandi ; † Signum Heriboddonis. Ego Harduicus cancellarius scripsi.