Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
DE ECCLESIA QUAM IN VILLA GANDERLISIA HABERE DEBEMUS.

ln nomine Domini. Robertus, sancte Mettensis ecclesie humilis archiepiscopus. Notum sit omnibus fidelibus sancte Dei ecclesie, tam presentibus quam et futuris, qualiter Willermus quidam dedit nobis, ad partem ecclesie sancti Petri seu sancti Gorgonii Gorziensis monasterii, quasdam res sue proprietatis; hoc est in pago Scarponinse, in Alnaldo villa, vineas duos ubi possunt colligi de vino modii XXX, et in alio loco, in eodem pago, in Adsoloni manso nuncupato loco, mansos et sortes VIII, prata vero ad colligendum fenum karratas LXXXVII, de silva ad saginandum porcos CCCL, et mancipia VIII, quorum hec sunt nomina : Lampertus, Adhelradus, Ansaldus, Aginaldus, Agintrudis, Amalrada, Eugenia, Leudrada. Postea vero sua fuit peticio et nostra decrevit voluntas ut ei et coniugi ipsius, nomine Date, et filie eorum Aehildi, tam ipsas res quas dedit quam et alias de ratione sancti Petri et sancti Gorgonii, videlicet in pago Virdunensi, in villa que dicitur Ganderlisia, ecclesiam unam in honore sancti Martini, ad quam aspicit mansus et sors I, et in ipsa villa mansos et sortes alias XIII, et de terris arabilibus indominicatis ad seminandum inter utrasque sationes modios CC, de pratis vero ad colligendum fenum carratas CXCVIII, silvam ad saginandum porcos D, et mancipia XII : Audulfum scilicet et Robertum, Hotmarum et Bernerum, Tangelradum et Theutardum, Rodradum et Adhalsinnam, Wiredum et Hairedum, Rothaidam et Aehildem, beneficiare deberemus; quod ita et fecimus, ea vero ratione ut, quandiu vixerint, ipsas res omnes, more precario, per beneficium nostrum successorumque nostrorum, sub usu fructuario, quieto ordine, valeant habere et excolere, ac fructus terre recipere, et nullam habeant potestatem quicquam exinde minuendi aut alienandi, sed quicquid ibidem addere, augmentare vel emeliorare potuerint, perficere studeant. Et censum proinde annis singulis in festivitate sancti Gorgonii, que est V idus septembris, in argento videlicet solidos II ad partem sancti Petri persolvere non amittant; nam et si de ipso censu tardi aut negligentes apparuerint, cum legis sanctione ilium restituant, sed ipsam precariam non perdant. Post decessum quoque illorum, quandoquidem Deus voluerit, ipsas res omnes date et accepte, emeliorate, cum omni superposito, absque ullius contradictione vel iudicis assignatione, ad partem memorati altaris sancti Petri seu sancti Gorgonii omnimodis revertantur. Actum in Gorzia, publice, anno ab incarnatione Domini DCCCXCIX, indictione VI, epacta XX, concurrente V, anno III regni Lodovici, filii Arnulfi regis. Robertus, sancte Mettensis ecclesie episcopus, subscripsit; S. Rodulfus abbas; S. Seguinus decanus; S. Famulfus; S. Soiperus; S. Sarowardus; Erengus; S. Hamo; S. Gislebertus ; Teudo ; Ancedolius ; Agredus ; Barnerus; Segerannus ; Audinus; Adelmodus ; Ardowicus; Johannes; Becio; Aftagius; Gisaldus; Wandelmarus; Teuthaldus; Godderannus; Amincus; Agilus; Angelradus; Erloinus ; Adelbertus ; Giroardus ; Girardus ; Aginardus ; Adowardus ; Segebaldus; Rudricus ; Anovaldus ; Bamerus; Heldowardus; item Girardus; Rotcherus ; Aribaldus; Britius; Rotlandus ; Ragembertus; Giroinus ; lsembardus. Ego Seguinus, ac si indignus monachus, hanc precanam scripsi.