Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
DE VILLA KETINGAS ET DE REBUS QUAS CIRCA FLUVIUM QUI DICITUR CANERA HABERE DEBEMUS.

ln Christi nomine. Ego Witchamus, cogitans pro Dei intuitu, vel pro eterna retributione, atque pro augmentatione precarie quam pater meus quondam Witchamus, et mater mea Adelburch, seu ego ipse de parte sancti Gorgonii habueramus in loco qui dicitur Hegunbachre, in villa Huneriada, propterea dono ad partem ecclesie sancti Petri seu sancti Gorgonii Goniensis monasterii quasdam res proprietatis mee, donatumque in perpetuum esse volo, et promptissima voluntate confirmo per cartulam testamenti; hoc est in pago Muslinse, super fluvium Caneram, in villa cuius vocabulum est Retingas, seu in ipsa fine, in locis nuncupatis Alcassingas et Hihelingas, vel in circuitu ipsorum finium, de terris arabilibus ancingas XIII et iornalem I, id est quicquid in ipsis finibus predictis vel ibi circumquaque visus fui de terris arabilibus habere, totum ad integrum, et in ipsa fine pecias duas, quarum una est super fluvium Canera, prope villam que dicitur Retingas, et alteram in loco qui vocatur Hihelingas, in quibus potest colligi fenum karratas VIII; hec autem omnia ad partem predicti monasterii sancti Petri, una cum coniuge mea Benedicta, dono, trado atque transfundo in Dei nomine perpetualiter ad possidendum, ita tamen ut, quandiu nos vixerimus, habeamus in precariam de parte sancti Petri seu sancti Gorgonii, per beneficium ipsius sancti loci rectoris, tam ipsas res quas modo dedi, quam et illas quas pater meus et mater mea, Witchamus et Adelburch, ad partem ipsius monasterii antea ad adquirendam ipsam precariam dederunt; id est in pago Muslinse, in villa Huneriaca, mansum et sortem I, ubi sunt de terris arabilibus ancinge XXXIII, et prata obi potest colligi fenum karradas XXXll, et in fine Mettinse, prope portam Scarponinse, vineam unam in qua possunt eolligi de vino modii XX ; similique modo et illas res de ratione sancti Petri seu sancti Gorgonii quas memorati genitores mei, atque ego ipse, a multo ante tempore in precariam acceperamus, id est in predieto pago, prope fluvium Caneram, in loco qui dicitur Hegunbach, mansos et sortes IIII, cum omnibus appendiciis, campis scilicet, pratis, silvis, cultis et incultis, totum hoc per omnia et ad integrum, dum vixerimus, habere vel uti legaliter valeamus, nullam tamen habentes pontificium quicquam exinde minuendi aut alienandi, sed potius illud augendi vel emeliorandi studium habeamus, et annis singulis proinde ad partem memorati altaris, in festivitate sancti Gorgonii, in censum de argento denarios XVI persolvere studeamus. Post nostrum quoque discessum, quandoquidem Deus voluerit, ipse omnes res prescripte, date videlicet et accepte, emeliorate cum omni superposito ad partem predicti monasterii absque ullius contradictione omnimodis revertantur, et sic deinceps omnes easdem res pars ipsius ecclesie habeat, teneat atque possideat, vel quicquid exinde rectores ipsius sancti loci more ecclesiastico facere decreverint, in omnibus libero perfruantur arbitrio stipulatione subnixa. Actum Mettis, publice, anno ab incarnatione Domini DCCCXCVIII, indictione II, epacta VI, concurrente VII, anno X Arnulfi regis. Signum Witharni, qui hanc cartam donationis fieri et firmare rogavit; S. Benedicte, uxoris eius; † Ratmadi; † Waloni ; † Teuderii ; † Rotberti ; † Blitcheri ; † Riperti; † Item Witcharni; † Wolferi; † Vurenfridi; † Hadieri; † Gerloni. Ego Harduinus, humilis in Christo cancellarius, scripsi.