Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
COMMUTATIO QUAM FECERUNT BIVINUS COMES ET MONACHI GORZIE IN BERCIALDI CURTE.

Inter quos caritas illibata permanet, pars parti beneficia oportuna non denegat, quia nichil sibi de rebus propriis credit ininui, dum econtra recipit in augmentum. Quapropter placuit atque convenit inter Bivinum quendam, nobilem virum, et monachos Gorziensis monasterii, ut quasdam res inter se commutare deberent; quod ita et fecerunt. Dedit igitur Bivinus ad partem sancti Gorgonii martyris mansum unum in Belcialdi curte respicientem faciens ad reliquias ecclesie sancti Gorgonii in Benurfi villa, super rivolum Senode ; qui mansus habet in Iongum perticas XI, et in latum perticas II, qui determinatur ita : de uno latere ratio Sancti Stephani, de alio latere et una fronte ipse donator tenet, de alia vero fronte via publica; et ipsa pertica habet pedes XX in longum, necnon de terra arabili iornales X in ipsa fine coniacentes. Econtra vero dederunt monachi, consenti ente domino Roberto, episcopo, et fecerunt subiectam decimam de Dodoni curte ad ecclesiam Bivini, in ipsa villa noviter constructam, que decima antea respiciebat ad ecclesiam sancti Gorgonii in Berulfi villa. Ea vero ratione hec inter se commutaverunt, ut unaqueque pars quod accepit ab altera teneat atque possideat, et quicquid exinde facere voluerit, liberam ac firmissimam in omnibus habeat potestatem stipulatione subnixa. Actum in Dodoni curte, anno quo supra. Signum Bivini, qui hanc commutationem fieri et firmare rogavit; Signum Queltini; S. Ragenfridi; † Johannis; † Huni. Ego Herembertus, ac si indignus presbiter et cancellarius, sub magistro meo Hodoboldo scripsi.