Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
IN MONTE VIRONIS.

Ordo rationis iure expostulat ut quotiens mundanarum rerum probabilis commutatio certum obtinere nititur tramitem, adhibita. inviolabilis caritatis exhibitione, illud quod invicem largiflua caritas impertiri non abnuit scriptis omnimodis roboretur; unde et quod prudentissima sanxit antiquitas nec minus fragilioris evi posteritas, hoc idem inconvulsa apicum adnotatione firmare satagit, quatinus rationabiliter collata nulla postmodum possint rerum varietate turbari. Quamobrem, placuit atque convenit inter Lodouinum, abbatem Gorziensis monasterii, una cum conssensu fratrum qui ibidem Deo deserviunt, et quendam hominem Sancti Stephani, nomine Harimannum, et per licentiam domni Rotberti, archiepiscopi, ut quasdam res inter se commutarent; quod ita et fecerunt. Dedit igitur memoratus abbas Lodouinus et ipsi fratres, de rebus sanctorum apostolorum Petri et Pauli almique Gorgonii, Harimanno, mansum unum in pago Scarponinse, in Monte Vironis, habentem in longum perticas XIII et pedes IX, et de alio latere perticas X, in una fronte perticas VI et pedes X, in alia fronte perticas X et VIII, qui terminatur ita : de uno latere et una fronte Gondhadertnus, de alio latere via publica, de alia vero fronte Anegradus tenet; infra istas terminationes totum ad integrum. Econtra vero reddidit Harimannus, homo Sancti Stephani, de rebus proprietatis sue, in pago Salninse, in vico Bodesio, de terra arabili abentem in longitudinem perticas XXVI, in una fronte perticas XIII, de alia vero fronte perticas XX, que terminatur ita : de uno latere et una fronte ratio Sancti Mariani, et de alio latere Harimannus tenet, de alia vero fronte Beraldus tenet ; infra istas terminationes totum ad integrum. Ea vero ratione ut quicquid pars iuste et rationabiliter alteri contulit parti iure hereditario succedat, et de collatis unaqueque pars quicquid facere decreverit, videlicet habendi, tenendi, vendendi, commutandi, in omnibus libero potiatur arbitrio. Si quis vero quod fieri minime credimus, contra hanc commutationem venire conatus fuerit, aut eam irrumpere vel immutare voluerit, auri libras VI persolvat, et quod repetit evendicare non valeat, sed presens commutatio omni tempore firma et stabilis permaneat, manu propria illam roboravimus, et manibus fratrum nostrorum roborare fecimus cum stipulatione subnixa. Actum in Gorzie monasterio, anno ab incarnatione Domini DCCCXCV, indictione XIII, epacta XXII, concurrente II, anno VIII regni Arnulfi regis. S. Lodouini abbatis, qui hanc commutationem fieri et firmare rogavit. Obtatus decanus roboravit. Seguinus; Famulfus; Soyperos; Sarowardus; Erencus; Hamo; Gislebertus; Teudo; Wiardus; Ancedolius; Agredus; Bamerus; Audinus; Adelmodus; Seirannus; Harduinus; Aftagius; Queldo; Johannes; Wandelmarus; Teultaldus; Goderamnus; Haminicus, cum sociis eorum. Ego Vuhardus, quamvis indignus sacerdos et monachus, scripsi et subscripsi.