Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
PRECARIA QUAM FECERUNT AMALRlCUS ET RAINA UXOR EIUS.

Oportunitas ecclesiasticæ administrationis non solum spiritalibus presidiis, verum etiam temporalibus auxiliis filiorum propaginem nutrire non desinit. Hii enim qui sub deprecario facto res ecclesiasticas expetunt, dantes proprietates rerum suarum ut sub beneficio prestarie ipsas obtineant, ut ecclesia ad quam respiciunt immelioretur, convenit ut eis assensum prebeamus. ldcirco Lodouinus, misericordia Dei abbas de monasterio sanctorum apostolorum Petri et Pauli almique Gorgonii, quod situm est in pago Scarponinse, in loco qui dicitur Gorzia, una cum consensu fratrum ibidem Deo militantium, res ad predictum monasterium respicientes, sub nomine prestarie, Amalrico, nobili viro, concessimus, et uxori eius, et filio eorum Amalrico, in pago Stadinense, vel in villa que dicitur Arva, quicquid Adelaldus in ipsa villa vel in ipsis finibus adiacentibus per precariam tenuit. Et ipse videlicet Almaricus dedit nobis, pro immelioratione ecclesiasticarum rerum, mansum indominicatum I in Summaveria, et alias res quas ibi visus fuit tenere, et mulier ejus, tam in mansis quam et in campis. Et in aliis locis, in comitatu videlicet Muslinse, que Eone monte vocatur, res meas, tam in campis quam et in silvis, dono, et in alio loco in comitatu qui vocatur Stadinense, que ibi fui visus habere in illa loca nominata. Similiter dono mancipia XII his nominibus: Archenradum, Genel, Gozmunt, Etlent, Adulmant, Amolt, Rivalt, Moila, Borgarada, Etleio, Wiulf, Gisa. Et convenit in censum annis singulis ad festivitatem sancti Gorgonii, que est V idus septembris, de argento solidos V; nam si de ipso censu tardus aut negligens apparuerit, cum lege restituat, et ipsam precariam non perdat. Facta precaria in Freseni ecclesia ; fuit levata anno ab incarnatione Domini DCCCLXXXXIIII, indictione XII, epacta XI, concurrente I, anno VII Arnulfi regis. Ut vero huius precarie renovationis, quam ei in tempore vite sue concedimus optinendam, firma permaneat, manus nostre subscriptione firmare censuimus, et manibus uxoris mee et filii mei Amalrici. Signum Amalrici, qui hanc cartulam fieri et firmare rogavit; Signum Evroni; Sign. Wangeri; Signum Rotradi; Signum Altolt; S. Gozperti; S. Widrici; S. Adaloni; Signum Folradi; S. Welanni. Ego Haimarus cancellarius scripsi et subscripsi.