Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
COMMUTATIO LODOINI ABBATIS ET HEREMBERTI APUD VICUM.

Ordo rationis iure expostulat ut quotiens mundanarum rerum probabilis commutatio certum obtinere nititur tramitem, adhibita inviolabilis karitatis exhibitione, illud quod invicem largiflua caritas impertiri non abnuit scriptis omnimodis roboretur; unde et quod prudentissima sanxit antiquitas nec minus fragilioris evi posteritas, hoc idem inconvulsa apicum adnotatione firmare satagit, quatinus rationabiliter collata nulla postmodum possint rerum varietate turbari. Quamobrem, placuit atque convenit inter domnum Lodouinum, Gorziensem abbatem, una cum illis fratribus qui in eodem monasterio consistere videntur, et aliquem nobilem hominem nomine Erembertum, ut quasdam res inter se commutarent; quod ita et fecerunt. Dedit igitur memoratus abbas Lodouinus et ipsi fratres ipsius monasterii, ad partem Heremberti, in pago Salninse, in vico qui dicitur Bodesio, mansum unum qui habet in longum perticas VIII, in una fronte perticas VII, in alia fronte perticas V pedes V, et terram arabilem que habet in longum perticas XVI, in una fronte similiter, in alia fronte perticas XIII; qui mansus et terra arabilis terminatur ita : in uno latere strata publica, in alio latere Erembertus tenet, in una fronte Walterius et Helmoidus tenent, in alia fronte ratio Sancti Martini, et censum de ipsa strata publica ad opus fratrum retinuimus. Econtra dedit Erembertus in ipso pago vel in ipsa fine, ad partem sancti Petri vel sancti Gorgonii, seu Lodouini abbatis vel ipsorum fratrum Gorziensis monasterii, terram arabilem que habet in longum perticas XXXIII, in una fronte perticas VI, in alia fronte perticas V, in uno latere ratio Sancti Mariani, que determinatur ita : in ambobus lateribus et una fronte Bernardus tenet, in alia fronte ratio Sancti Martini. Similiter donavit pratum quod habet in longum perticas XXIII et dimidium, in una fronte perticas VI, in alia fronte perticas V, in uno latere ratio Sancti Mariani, in alio latere et una fronte Bernardus tenet, in alia fronte fluvius Sallia currit. Ea vero ratione ut quicquid iuste et rationabiliter pars alteri contulit parti iure hereditario succedat, et de collatis unaqueque pars quicquid facere decreverit, videlicet vendendi, commutandi, in omnibus libero perfruantur arbitrio, excepto ipso censu de strata publica. Si quis vero quod fieri non credimus, hanc commutationem violare temptaverit, solidos C cogente fisco persolvat, et quod repetit evindicare non valeat. Et ut hec commutatio firma et stabilis omni tempore permaneat, manu propria roboravimus. Facta commutatio in Gorzie monasterio, anno ab incarnatione Domini DCCCXC, indictione VIII, epacta XXVI, concurrente III, anno III regnante domino Arnulfo serenissimo rege. Robertus, sancte Mettensis ecclesie humilis episcopus, subscripsi.