Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
COMMUTATIO QUAM FECIT HERIGAUDUS ABBAS ET BOSO DE VILLA COMPLATINSE.

Ordo rationis iure expostulat ut quotiens mundanarum rerum probabilis commutatio certum nititur obtinere tramitem, adhibita inviolabilis karitatis exhibitione, illud quod invicem largiflua karitas impertiri non abnuit scriptis omnimodis roboretur; onde et quod prudentissima sanxit antiquitas nec minus fragilioris evi posteritas, hoc idem inconvulsa apicum adnotatione firmare satagit, quatinus rationabiliter collata nulla postmodum possint rerum varietate turban. Quamobrem, placuit atque convenit inter Herigaudum, abbatem Gorziensis monasterii, et quendam hominem nomine Bosonem, hominem sancti Gorgonii, ut quasdam res, pro ambarum partium oportunitate, inter se commutare deberent ; quod ita et fecerunt. Dedit igitur Herigaudus abbas, vel cuncta congregatio monachorum, de rebus sancti Petri seu sancti Gorgonii, iam dicto Bosoni, in pago Mettense, in villa Complatinse, mansum I, qui habet in longum perticas VI, in latum perticas III, qui terminatur ita : de ambobus lateribus et una fronte ipse Boso tenet, de alia fronte eaminus est. Econtra dedit Boso, de rebus suis, ad partem sancti Petri vel sancti Gorgonii, in ipso pago vel in ipsa fine, terram arabilem que habet in longum perticas XII, in latum perticas III, que terminatur ita : de uno latere et una fronte ratio sancti Gorgonii, de alio latere ipse Boso tenet, de alia vero fronte caminus est; infra hanc terminationem ad integrum. Ea vero ratione ut quicquid pars iuste et rationabiliter alteri contulit parti iure hereditario succedat, et de collatis unaqueque pars quicquid facere decreverit, videlicet vendendi, commutandi, in omnibus libero perfruatur arbitrio. Si quis vero quod fieri non credo, ego ipse aut aliquis de heredibus vel proheredibus meis contra hanc commutationem venire temptaverit, aut eam infringere conatus fuerit, inferat cum cogente fisco auri libram unam, argenti pondera III muleta sustineat, et quod repetit evindicare non valeat, sed hec commutatio omni tempore firma et stabilis permaneat stipulatione subnixa. Actum in Gorzie monasterio, anno ab incarnatione Domini DCCCLXXXVIII, indictione VI, epacta IIII, concurrente I, anno I regnante Arnulfo rege. Signum Bosonis, qui hanc commutationem fieri et firmare rogavit; † Johannes presbiter; † Hagrannus ; † Giraldus; † Agraldus; † Erembaldus; † Neveluncus; † Ermenaldus; † Autgerus ; † Everaldus; † Teudradus ; † Teutbaldus; † Martinus; † Dodo. Ego Ratcherus monachus scripsi.