Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
DETERMINATIO CONTENTIONIS DE TERRA WASNAU SUB FULCHERO ABBATE.

ln nomine domini nostri Jesu Christi. Notum sit omnibus fidelibus sancte Dei ecclesie, tam presentibus quam et futuris, qualiter Madelgerus, et Officia, et Hildebertus, ex familia sancti Petri et sancti Gorgonii, commoti fuerunt in placito ante Folcherum, abbatem, et Adelbertum, patrem eius, de terra eorum, quod plus debuisset esse indominicata quam ad suam hereditatem esse. Illi vero, necessitate compulsi, venerunt ante domnum Folcherum et iudicem nomine Scenulfum, et deprecati sunt misericordia Dei omnipotentis ut illis licuisset exinde examinare secundum legem ; et permisit eis. Tune venerunt in placitum coram Scenulfo iudice, et Folchero abbate, et aliis bonis hominibus, in loco qui dicitur in villa Wasnou, et interrogavit Scenulfus iudex Aldebertum que inde esset lex, et iudicaverunt scabinii quod Tangelradus ad Dei iudicium debuisset se examinare ; quod ita et fecit. Et hoc iudicaverunt scabinii quod super sanctas reliquias approbare debuissent; quod ita et fecerunt. Hec sunt nomina scabiniorum : Teuddinus, Tangelradus, Ragnowardus, Belloinus, Starcherus, Audricus, Ansericus. Hec sunt nomina eorum qui hec iuraverunt : Heldefridus, Modelgerus, Motgerus, Agriericus, Ragnowardus, Annerus, Tangelradus. Obsecramus successores nostros, ob amorem Dei et reverentiam beati Petri, principis apostolorum, qui habet potestatem ligandi atque solvendi, ut nullam inquietudinem vel contradictionem eis facere conentur, sed firmus et stabilis iste evindicatus omni tempore permaneat stipulatione subnixa. Actum Gorzie in monasterio, publice, anno quo supra. Signum Folcheri, abbatis, et Adelberti, patris eius, qui hunc evindicatum fieri et firmare rogaverunt; Signum Soiperi; S. Eringi; S. Gisleberti; S. Harduici; S. Alboini advocati; S. Radowardi; S. Adelmodi; S. Audini; S. Wandelmari; S. Gisaldi; Agloni; S. Angelardi; S. Bettoni. Ego Aftagius scripsi et subscripsi.