Robert, évêque de Metz, approuve la fondation par l'abbé de Gorze, à la demande d'un nommé Bivinus, d'une chapelle à Doncourt, qui ne sera qu'une dépendance de l'église de Labeuville.
Datierung: 886
Ausstellungsort: Metz
In nomme sancte et individue Trinitatis. Robertus, sancte Mettensis ecclesie humilis episcopus. Notum sit cunctis sancte Dei ecclesie fidelibus, tam presentibus quam et futuris, qualiter quidam vir nobilis, Bivinus nomine, nostram expetiit benivolentiam quatinus, per nostram licentiam et in villa que dicitur Dodonis curtis, quoddam liceret construere oratorium, quia ob difficultatem prolixi itineris, quod est inter dictam villam et Berulfi villam, que est super rivulun Senode, obi decime erant ex prescripta villa subiecte, ei suisque tedium erat ire, et ipse ex suo ad illud dotalitium dare. Nos quoque super hoc Lodouini abbatis, qui his temporibus abbatiam Gorziensem tenebat, cui ipsa ecclesia que est in Berulfi villa habetur subiecta, discutientes voluntatem, quia suus erat consobrinus libenter consentiit, ita videlicet ut ipsa capellula, cum suo dotalitio, hoc est manso I cum iornalibus X in Belciardi curte, cum iacentibus et decimis, matri ecclesie, que est in prefata Berulfi villa, omni tempore fuisset subiecta. Nos siquidem utriusque consentientes voluntati, ut postmodum hec res inconvulsa maneret et stabilis, hoc memorie scriptum facere iussimus, et factum manu propria monogramma nostri nominis illud signavimus stipulatione subnixa. Actum Mettis, publice, anno ab incarnatione Domini DCCCLXXXVI, indictione IIII, concurrente V, epacta XII, anno VIII regnante Karolo rege feliciter. Robertus, sancte Metensis ecclesie humilis episcopus, subscripsit; † Gonbertus primicerius ; † Lanfridus abbas ; † Everi abbatis; Notingi abbatis; † Maintardi decani; † Geremanni cantoris ; † Wilerdingi prepositi ; † Ermenaldi presbiteri ; † Segoldi comitis; † Amalrici; † Rainfridi; † Fulcherii ; † Lodouini ; † Bolonis ; † Eilulfi ; † Lafridi; † Leoderii. Ego Adelgarius, ad vicem Haldini abbatis, scripsi.