L'abbé et les moines de Gorze donnent à un nommé Barnardus divers biens à Jeandelize, en échange d'autres au même lieu et à Boncourt-en-Jarnisy.
Datierung: 885
Ausstellungsort: Gorze
Ordo rationis iure expostulat ut quotiens mundanarum rerum probabilis commutatio certum obtinere nititur tramitem, adhibita inviolabilis caritatis exhibitione, illud quod invicem largiflua caritas impertiri non abnuit scriptis omnimodis roboretur; unde et quod prudentissima samit antiquitas nec minus fragilioris evi posteritas, hoc idem inconvulsa apicum adnotatione firmare satagit, quatinus rationabiliter collata nulla postmodum possint rerum varietate turbari. Quamobrem placuit atque convenit inter venerabilem Erigaudum, abbatem, et Waltarium, decanum, seu Haleuingum, advocatum, et ceteros fratres qui in Gorzie monasterio consistunt, et aliquem hominem nomine Barnardum, ut aliquid de rebus suis inter se commutare deberent; quod ita et fecerunt. Dedit igitur Erigaudus abbas, seu Aleungus advocatus, et ceteri fratres, ad partem Barnardi, in pago Virdunense sive Wabrinse, in loco qui dicitur ad Gandrilisia, hoc est in Theutero prato, ancingam I, que terminatur ita : in duobus lateribus ratio Hunargi, in una fronte fluvius Orna currit, in alia vero fronte via publica; similiter in ipsa fine ancingas II et dimidium, et quartam partem de uno iornale de terra arabili, qui terminatur ita : de tribus partibus ratio Unargi, in quarta parte via publica; similiter in alio loco qui dicitur ad Fossatis iuta Hornam, de prato ancingam I et duas partes de iornali, qui terminatur in uno latere et una fronte ratio Hunargi, in alio latere Orna currit. Dedit in tertio loco, in ipsa villa vel in ipsa fine, de prato petiolam I, que habet in longum perticas XXVII, in latum perticas II, de prato indominicato ; habet terminationes de uno latere et una fronte de ipsa ratione, de alio latere, et una fronte Orna decurrit, et ibi consistit sclusa de farinario Hunargi; sunt in totum ancingas V, inter prata et campos. Econtra dedit iam dictus Bamardus Erigaudo, abbati, et Waltario, decano, seu Haleuingo, advocato, ad partem sancti Petri seu sancti Gorgonii, de rebus proprietatis sue, in pago Virdunense sive Wabrinse, in loco qui dicitur ad Bettonis curte, super fluvium Speona, id est mansum unum qui habet terminationem de uno latere et una fronte de ipsa ratione, de alio latere Widricus tenet, in una fronte Adela tenet; similiter in pago Wabrinse, in comitatu Virdunensi, in loco qui dicitur ad Gandrilisia, subtus basilica, videlicet de prato petiolam unam, que habet in longum perticas XXVIII, in latum perticas II; habet ipsa pertica pedes XX; habet terminationes de uno latere et una fronte est pratum indominicatum ex ratione sancti Petri et sancti Gorgonii, et de alio latere et alia fronte ratio Hunargi; hoc est omnem rem proprietatis sue, quicquid visus fuit habere et nepotes sui in ipsa villa Bettoniaca vel in ipsas fines, tam mansis, campis, pratis, silvis, pascuis, cultis et incultis, aquis aquarumve decursibus, totum ad integrum; sunt namque per numerum inter campos et prata ancinge VI et iornalia II et mansus I. Ea vero ratione ut unus quisque, quod accepit a pari suo, ab hodierna die habeat, teneat atque possideat, vel quicquid exinde facere elegerit, liberam habeat potestatem faciendi. Et ut hec commutationes, uno tenore conscripte, inviolabilem obtineant firmitatem, manu propria subscripsimus, et fratres nostros firmare rogavimus. Facta commutatio in Gorzia monasterio, anno ab incarnatione Domini DCCCLXXXV, indictione III, epacta I, concurrente IIII, anno VII regnante Karlo imperatore, filio Lodovici regis. † Waltarus decanus; Ragnerus †; Winemannus †; Fulquinus †; Adelherus †; Optatus †; Harimannus †; Barnerus †; Siguinus †; Famulfus †; Ratcherus †; Godefridus †; Agilus †; David †; Soiperus †; Sarowardus †; Erencus †; Lodowinus †; Arno †; Gislebertus †; Anglevertus †; Teudo †; Wichardus †; Ancedolius †; Radowardus †; Agredus †; Bamerus †; Audinus †; Adelmodus †; Segerannus †; Ardowicus †; Wacherus †. Ego Ratcherus, monachus, hanc commutationem scripsi et subscripsi.