L'abbé et les moines de Gorze donnent au prêtre messin Werdingus un manse et des vignes à Ars-sur-Moselle, en échange de terres et de vignes à Arnaville.
Datierung: 884
Ausstellungsort: Gorze
Ordo rationis iure expostulat, ut quotiens mundanarum rerum probabilis commutatio rectum obtinere nititur tramitem, adhibita inviolabilis karitatis exhibitione, illud quod invicem largiflua karitas impertiri non abnuit scriptis omnimodis roboretur; unde et quod prudentissima sanxit antiquitas nec minus fragilioris evi posteritas, hoc idem inconvulsa apicum adnotatione firmare satagit, quatinus rationabiliter collata nulla postmodum possint rerum varietate turbari. Quamobrem, placuit atque convenit inter Lodouinum, abbatem, ac fratres ex congregatione Gorziensis monasterii sancti Petri seu sancti Gorgonii, et quemdam presbiterum ex congregatione Metensis ecclesie Sancti Stephani vel Sancti Pauli, nomine Werdingum, ut per conssensum et licentiam domni Roberti, sancte Mettensis ecclesie venerabilis archiepiscopi, quasdam res pro ambarum partium oportunitate inter se commutare deberent; quod ita et fecerunt. Dedit igitur memoratus Lodouinus abbas ac fratres predicti monasterii iam fato Werdingo, de rebus sanctorum apostolorum Petri et Pauli almique Gorgonii, in pago et comitatu Mettense, in villa que dicitur Arx, hoc est de manso petiam unam habentem in longum perticas VII, in latum in una fronte perticas IIII et pedes XII; item in ipsa fine de vinea petias III, quarum una, que est iuxta prescriptum mansum, habet in longum perticas VI et pedes IIII, in latum in una fronte perticas III et pedes X, in alia fronte perticas III et pedes V; alia vinea habet in longitudine perticas X, in latitudine in ambabus frontibus perticas II; tercia vinea habet in longum per unum latus perticas X, per aliud latus perticas XI, in ambabus frontibus perticas VII et dimidium; in summitate ipsius vinee, in parte unius frontis, de terra inculta perticam I; item in ipsa fine de terra aratoria perticam I, habentem in longitudine perticas XI, in latitudine autem perticas VI, in ambabus frontibus pedes XII; intra has predictas mensuras per omnia totum ad integrum. Econtra vero reddidit Werdingus presbiter, de rebus proprietatis sue, ad partem ecclesie beatorum apostolorum Petri et Pauli almique Gorgonii, Lodouino, abbati, ac fratribus predicti monasterii, in pago Scarponinse, in Alnaldi villa, vineam unam habentem in longitudine per unum latus perticas XI et dimidium, per aliud latus pertieas XV, in latitudine vero in una fronte perticas VIIII, in alia fronte perticas VIIII et pedes VII; item in ipsa fine de terra arabili petias II, quarum una habet in longitudine perticas XXXII, in latitudine in una fronte perticas II et pedes XI, in alia vero fronte pertieas II et pedes VIII; altera vero petia terre habet in longum perticas XV, in latum in una fronte perticas IIII et pedes XIII, in alia fronte perticas V et pedes XIIII; intra has predictas mensuras per omnia totum ad integrum; ea vero ratione ut, a die presenti in futuro, quicquid pars iuste et rationabiliter alteri contulit parti iure hereditario succedat, et de collatis unaqueque pars quicquid facere decreverit, videlicet habendi, tenendi, vendendi, commutandi, in omnibus libero potiatur arbitrio. Et ut hec commutatio omni tempore firma et stabilis permaneat, manu propria illam roboravimus stipulatione subnixa. Actum in Gorzie monasterio, publice, anno ab incarnatione Domini DCCCLXXXIIII, indictione II, epacta XX, concurrente III. Robertus, sancte Mettensis ecclesie humilis archiepiscopus, subscripsit. Lodouinus abbas subscripsit; Optatus decanus subscripsit; Seguinus subscripsit; Gonbertus primicerius subscripsit; Badicho abbas subscripsit; Moyses; Hildibrandus; Scrauto; Odelricus; Farnulfus; Godefridus; Erengus; Soypertus; Sarowardus; Harno; Gislebertus; Teudo; Wichadus; Anceclius; Barnerus; Audinus; Segoldo; Ragembaldus; Albricus; Genoz; Ernoldus; Sugerus; Odelricus; Aldricus; Lambertus; Evrardus; Damedeus; Hildoinus; Haminus; Betto; Radouardus; Gisaldus; Aftagius; Wandelmarus; Uncrinus; Ricwoldus; Rotgerus; Goderannus. Ego Wichardus, ac si indignus sacerdos et monachus, hanc commutationem scripsi et subscripsi.