L'abbaye de Gorze donne à l'évêque de Metz, pour l'abbaye de Saint-Arnould, une vigne au Sablon, en échange d'un manse aux Thermes, dans la ville de Metz.
Datierung: 880
Ausstellungsort: Metz
Ordo rationis iure expostulat ut quotiens mundanarum rerum probabilis commutatio certum obtinere nititur tramitem, adhibita inviolabilis karitatis exhibitione, illud quod invicem largiflua karitas impertiri non abnuit scriptis omnimodis roboretur; onde et prudentissima sanxit antiquitas nec minus fragilioris evi posteritas, hoc idem inconvulsa apicum adnotatione firmare satagit, quatinus rationabiliter collata nulla postmodum possint rerum varietate turban. Quamobrem, placuit atque convenit inter domnum Walonem, sancte Mediomatricorum ecclesie venerabilem episcopum, et quendam abbatem suum, nomine Bovonem, necnon et fratres ex congregatione Goniensis monasterii sancti Gorgonii, ut quasdam res inter se, pro ambarum partium oportunitate, commutare deberent; quod ita et fecerunt. Dedit igitur memoratus Bovo abbas, una cum fratribus iam dicti monasterii, predicto domno Waloni, ad partem ecclesie Sancti Arnulfi, ad suum indominicatum, de ratione sancti Gorgonii, in pago vel fine Mettense, in loco qui dicitur Savelonis, vineam unam que habet in longitudine perticas XV, in latitudine in una fronte perticas VIII et pedes VI, in alia fronte perticas XI et pedes X, et terminatur sic : de uno latere est ratio Sancti Sinphoriani, de altero latere strata publica, de una fronte ratio Sancti Eusebii, de altera vero fronte Sancte Marie; ipsam terminationem totam ad integrum. Econtra vero dedit prefatus domnus Walo iam dicto Bovoni ac fratribus suprascripti monasterii, ad partem ecclesie sancti Gorgonii, de rebus ecclesie Sancti Arnulfi, mansum I infra murum Mettis civitatis, ad Termas vocato loco, qui mansus habet per unum latus perticas XI et pedes XIIII, per aliud latus perticas XII et pedes IIII, et in latum in una fronte perticas V et pedes IIII, in alia vero fronte perticas VII et pedes VII, et habet terminationem de uno latere et ambabus frontibus habetur strata publica, de altero latere tenet Otlindis; intra has terminationes totum ad integrum; ea scilicet ratione, ut a die presenti in futuro, quicquid pars iuste et rationabiliter alteri contulit parti iure hereditario succedat, et de collatis unaqueque pars quicquid facere decreverit, videlicet habendi, tenendi, commutandi, in omnibus libero perfruatur arbitrio stipulatione subnixa. Et ut hec commutatio omni tempore firma et stabilis permaneat, manu propria illam roboravimus, et manibus aliorum bonorum hominum roborari fecimus. Actum Mettis, publice, anno ab incarnatione Domini DCCCLXXX, indictione XIII, epacta VI, concurrente V, anno V adeptionis regni domni Hlodovici, gloriosissimi regis. Signum Bovonis, abbatis, qui hanc commutationem fieri et firmare precatus est. Ego Adelgarius, ad vicem Gundelaici, scripsi.