Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
DE ECCLESIA QUAM IN VILLA ICHILINGAS HABERE DEBEMUS.

Auxiliante domino nostro Jesu Christo, placuit atque convenit inter venerabilem virum Walonem, Mettensis ecclesie episcopum, necnon et inter antistitem dominum Ansegisum, archiepiscopum, ut aliquas res inter se commutare deberent; quod ita et fecerunt. Dedit itaque venerabilis Walo episcopus, de parte sua, de ratione sancti Gorgonii monasterii, una cum consensu Bovoni, abbatis, et cuncte congregationis monachorum ex ipso monasterio, ad partem domni Ansegisi, archiepiscopi, et illorum canonicorum Sancti Stephani Senonice, ad illorum stipendia, cappellam I, que dedicata esse dignoscitur in honore sancti Gorgonii, que sita est in pago Senonico, in villa que dicitur Varonno, et quicquid ad ipsam cappellam aspicere vel pertinere videtur, ad integrum concedimus. Econtra ad vicem dedit domnus Ansegisus, de parte sua, de ratione Sancti Stephani vel de illorum canonicorum stipendiis, ad partem venerabilis Walonis episcopi, seu monasterii ipsius sancti Gorgonii, vel ad ipsorum monachorum stipendia, similiter ecclesiam I in honore sancti Petri et ceterorum sanctorum, in pago Saroense, in villa que dicitur Hicchiringas, quam Albertus et Dena pro animabus suis dederunt, et quicquid ad ipsam ecclesiam aspicere vel pertinere videtur, similiter omnia concedimus ad integrum, ita ut ab hodierno die unaqueque pars stipendia vel res quas accepit habeat, teneat atque possideat, vel quicquid exinde a presenti die rectores ecclesiarum ipsarum facere voluerint, in omnibus habeant potestatem faciendi. Si quis vero quod futurum minime arbitramur extiterit, qui hanc commutationem utrisque partibus utilem infregerit aut destruxerit, cogatur iure equitatis persolvere argenti libras L conatusque eius nullum obtineat effectum. Walo, Mettensis episcopus, hanc commutationem a me factam relegi et subscribere iussi +. Bovo, abbas ex cenobio Gorziensi, conssensi et subscripsi. S. Waltarii monachi; Signum Aldini monachi; Signum Hildegarii monachi; Signum Racmarii monachi; Signum Erlebaldi monachi; Signum Fulquini monachi; S. Audrici presbiteri et monachi; S. Sequini monachi; S. Berichi monachi; S. Bodini monachi; S. Famulfi monachi; S. Soiperi monachi; S. Luovini monachi; S. Aldoini monachi; S. David monachi. Actum anno ab incarnatione Domini quo supra. Walbertus, indignus levita, scripsit et subscripsit. Milo, vassus domni Walonis episcopi, hanc commutationem deportavit domno Ansegiso archiepiscopo.