Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg
PRECEPTUM LUDOICI REGIS DE VILLA FAO.

In nomine sancte et individue Trinitatis. Lodovicus, divina favente gratia rex. Si liberalitatis nostre munere res sancte Dei ecclesie, et loca divinis cultibus mancipata, per adpeticiones fidelium nostrorum nostro relevemus iuvamine, atque regali tueamur munimine, premium inde apud Deum eteme remunerationis habere non diffidimus. Quapropter noverit omnium fidelium nostrorum presentium scilicet et futurorum industria, qualiter nos ob nostre mercedis augmentum, et dilecte coniugis nostre karissimeque prolis nostre, necnon et pro remedio animarum antecessorum nostrorum, augustorum videlicet imperatorum, et per peticionem Walonis, venerabilis Metensis ecclesie episcopi, quandam villam que vocatur Fao, in pago Bedense, et in comitatu Leuthardi, per nostre auctoritatis preceptum donamus et tradimus ad sanctum Gorgonium, que ante, per auctoritatem et donationem regum antecessorum nostrorum, ad eumdem Christi martyrem donata fuit, et postea iniuste abstracta; ea videlicet ratione ut prefata villa, cum domibus, edificiis, pratis, pascuis, silvis, cultis et incultis, aquis aquarumve decursibus, exitibus et regressibus, et omnibus ad eam iure respicientibus, ad sanctum Gorgonium martyrem Christi, absque ullius persone contradictione, et absque ullius episcopii abstractione, causa alicui beneficiandi, firmiter permaneat et in perpetuum pertineat. Et ut hec auctoritas nostre concessionis firmior habeatur, et per futura tempora a fidelibus nostris credatur, verius et diligentius observetur, manu nostra propria subterfirmavimus, et anuli nostri impressione eam assignari iussimus. Signum domni Lodovici, serenissimi regis. Wolferus, cancellarius, recognovi et subscripsi. Data VI idus maii, anno Dominice incarnationis DCCCLXXVIII, indictione XI, epacta XIIII, concurrente II, anno III regni Ludovici in Orientali Frantia regnantis. Actum Mettis civitate, in Dei nomine feliciter. Amen.